|
39. Sed quoniam lux corporalis, antequam fieret coelum, quod
firmamentum vocatur, in quo etiam luminaria facta sunt, quo circuitu
vel quo processu et recessu vices diei et noctis exhibere potuerit, non
invenimus; istam quaestionem relinquere non debemus sine aliqua nostrae
prolatione sententiae: ut si lux illa quae primitus creata est, non
corporalis sed spiritualis est, sicut post tenebras facta est ubi
intelligitur a sua quadam informitate ad Creatorem conversa atque
formata; ita et post vesperam fiat mane, cum post cognitionem suae
propriae naturae, qua non est quod Deus, refert se ad laudandam
lucem, quod ipse Deus est, cujus contemplatione formatur. Et quia
caeterae creaturae, quae infra ipsam fiunt, sine cognitione ejus non
fiunt, propterea nimirum idem dies ubique repetitur, ut ejus
repetitione fiant tot dies, quoties distinguuntur rerum genera
creatarum, perfectione senarii numeri terminanda: ut vespera primi
diei sit etiam sui cognitio , non se esse quod Deus est; mane autem
post hanc vesperam, quo concluditur dies unus, et inchoatur secundus,
conversio sit ejus, qua id quod creata est, ad laudem referat
Creatoris, et percipiat de Verbo Dei cognitionem creaturae quae post
ipsam fit, hoc est firmamenti: quod in ejus cognitione fit prius cum
dicitur, Et sic est factum; deinde in natura ipsius firmamenti, quod
conditur, cum additur etiam postea, jam dicto, Et sic est factum,
Et fecit Deus firmamentum. Deinde fit vespera illius lucis, cum
ipsum firmamentum, non in Verbo Dei sicut ante, sed in ipsa ejus
natura cognoscit: quae cognitio quoniam minor est, recte vesperae
nomine significatur. Post quam fit mane, quo concluditur secundus
dies, et incipit tertius: in quo itidem mane conversio est lucis
hujus, id est diei hujus ad laudandum Deum, quod operatus sit
firmamentum, et percipiendam de Verbo ejus cognitionem creaturae,
quae condenda est post firmamentum. Ac per hoc cum dicit Deus,
Congregetur aqua quae est sub coelo, in collectionem unam et appareat
arida, cognoscit hoc illa lux in Verbo Dei quo id dicitur; et ideo
sequitur, Et sic est factum, hoc est in ejus cognitione ex Verbo
Dei: deinde cum additur, Et congregata est aqua, etc. (Gen.,
I, 9, 10), cum jam dictum esset, Et sic factum est, in suo
genere ipsa creatura fit; quae item cum in suo genere facta cognoscitur
ab ea luce, quae jam in Verbo Dei faciendam cognoverat, fit tertio
vespera: et inde hoc modo caetera usque ad mane post vesperam sexti
diei.
|
|