|
40. Multum quippe interest inter cognitionem rei cujusque in Verbo
Dei, et cognitionem ejus in natura ejus; ut illud merito ad diem
pertineat, hoc ad vesperam. In comparatione enim lucis illius quae in
Verbo Dei conspicitur, omnis cognitio qua creaturam quamlibet in
seipsa novimus, non immerito nox dici potest: quae rursus tantum
differt ab errore vel ignorantia eorum qui nec ipsam creaturam sciunt,
ut in ejus comparatione non incongrue dicatur dies. Sicut ipsa vita
fidelium quae in hac carne atque in hoc saeculo ducitur, in
comparatione vitae infidelis atque impiae non irrationabiliter lux et
dies appellatur, dicente Apostolo, Fuistis aliquando tenebrae, nunc
autem lux in Domino (Ephes. 5, 8); et illud, Abjiciamus opera
tenebrarum, et induamus nos arma lucis; sicut in die honeste ambulemus
(Rom. XIII, 12, 13): qui tamen dies nisi rursus in
comparatione illius diei quo aequales Angelis facti videbimus Deum
sicuti est, ipse quoque nox esset; non hic prophetiae lucerna
indigeremus: unde apostolus Petrus dicit, Habemus certiorem
propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes sicut lucernae
lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in
cordibus vestris (II Petr. I, 19).
|
|