|
41. Quapropter cum sancti Angeli, quibus post resurrectionem
coaequabimur (Matth. XXII, 30), si viam (quod nobis
Christus factus est) usque in finem tenuerimus, semper videant faciem
Dei, Verboque ejus unigenito Filio sicut Patri aequalis est
perfruantur, in quibus prima omnium creata est sapientia; procul dubio
universam creaturam, in qua ipsi sunt principaliter conditi, in ipso
Verbo Dei prius noverunt, in quo sunt omnium, etiam quae
temporaliter facta sunt, aeternae rationes, tanquam in eo per quod
facta sunt omnia: ac deinde in ipsa creatura, quam sic noverunt
tanquam infra despicientes, eamque referentes ad illius laudem, in
cujus incommutabili veritate rationes secundum quas facta est,
principaliter vident. Ibi ergo tanquam per diem, unde et
concordissima unitas eorum ejusdem veritatis participatione dies est
primitus creatus; hic autem tanquam per vesperam: sed continuo fit
mane (quod in omnibus sex diebus animadverti potest), quia non
remanet angelica scientia in eo quod creatum est, quin hoc continuo
referat ad ejus laudem atque charitatem , in quo id non factum esse,
sed faciendum fuisse cognoscitur; in qua veritate stando dies est.
Nam si vel ad seipsam natura angelica converteretur, seque amplius
delectaretur, quam illo cujus participatione beata est; intumescens
superbia caderet, sicut diabolus: de quo suo loco loquendum est, cum
de serpente hominis seductore sermo debitus flagitabitur.
|
|