|
42. Quia ergo Angeli creaturam in ea ipsa creatura sic sciunt, ut
ei scientiae electione ac dilectione praeponant quod eam sciunt in
Veritate, per quam facta sunt omnia, participes ejus effecti; ideo
per omnes sex dies non nominatur nox, sed post vesperam et mane dies
unus: item post vesperam et mane dies secundus; deinde post vesperam
et mane dies tertius: ac sic usque in mane sexti diei, unde incipit
septimus quietis Dei, quamvis cum suis noctibus, dies tamen non
noctes narrantur. Tunc enim nox ad diem pertinet, non dies ad
noctem, cum sublimes et sancti Angeli id quod creaturam in ipsa
creatura noverunt, referunt ad illius honorem et amorem, in quo
aeternas rationes quibus creata est contemplantur; eaque concordissima
contemplatione sunt unus dies, quem fecit Dominus, cui conjungetur
Ecclesia de hac peregrinatione liberata, ut et nos exsultemus et
jucundemur in eo (Psal. CXVII, 24).
|
|