|
43. Hujus ergo diei, cujus et vespera et mane secundum supra dictam
rationem accipi potest, sexta repetitione consummata est universa
creatura; factumque est mane, quo finiretur sextus dies; et unde
inciperet septimus vesperam non habiturus, quia Dei requies non est
creatura: quae cum per dies caeteros conderetur, aliter in seipsa
facta cognoscebatur, quam in illo in cujus veritate facienda
videbatur, cujus cognitionis quasi decolor species vesperam faciebat.
Non itaque jam forma ipsius operis dies, et terminus vespera, et
alterius operis initium mane, in hac rerum conditarum narratione debet
intelligi; ne cogamur contra Scripturam dicere, praeter sex dies
conditam diei septimi creaturam, aut ipsum diem septimum nullam esse
creaturam: sed dies ille quem fecit Deus, per opera ejus ipse
repetitur, non circuitu corporali, sed cognitione spirituali, cum
beata illa societas Angelorum et primitus contemplatur in Verbo Dei,
quo dicit Deus, Fiat; atque ideo prius in ejus cognitione fit, cum
dicitur, Et sic est factum; et postea rem ipsam factam, in ea ipsa
cognoscit, quod significatur facta vespera; et eam deinde cognitionem
rei factae ad illius veritatis laudem refert, ubi rationem viderat
faciendae, quod significatur facto mane. Ac sic per omnes illos dies
unus est dies, non istorum dierum consuetudine intelligendus, quos
videmus solis circuitu determinari atque numerari; sed alio quodam
modo, a quo et illi tres dies, qui ante conditionem istorum luminarium
commemorati sunt, alieni esse non possunt. Is enim modus non usque ad
diem quartum, ut inde jam istos usitatos cogitaremus, sed usque ad
sextum septimumque perductus est; ut longe aliter accipiendus sit dies
et nox, inter quae duo divisit Deus, et aliter iste dies et nox,
inter quae dixit ut dividant luminaria quae creavit, cum ait, Et
dividant inter diem et noctem (Gen. I, 14). Tunc enim hunc
diem condidit, cum condidit solem, cujus praesentia eumdem exhibet
diem: ille autem dies primitus conditus jam triduum peregerat, cum
haec luminaria illius diei quarta repetitione creata sunt.
|
|