|
45. Nec quisquam arbitretur, illud quod dixi de luce spirituali,
et de condito die spirituali et angelica creatura, et de contemplatione
quam habet in Verbo Dei, et de cognitione qua in seipsa creatura
cognoscitur, ejusque relatione ad laudem incommutabilis veritatis, ubi
prius ratio videbatur rei faciendae, quae cognita est facta; non jam
proprie, sed quasi figurate atque allegorice convenire ad intelligendum
diem et vesperam et mane: sed aliter quidem quam in hac consuetudine
quotidianae lucis hujus et corporalis; non tamen tanquam hic proprie,
ibi figurate. Ubi enim melior et certior lux, ibi verior etiam dies:
cur ergo non et verior vespera et verius mane? Nam si in istis diebus
habet quamdam declinationem suam lux in occasum, quam vespere nomine
nuncupamus, et ad ortum iterum reditum, quod mane dicimus; cur et
illic vesperam non dicamus, cum a contemplatione Creatoris creatura
despicitur , et mane cum a cognitione creaturae in laudem Creatoris
assurgitur? Neque enim et Christus sic dicitur lux (Joan.
VIII, 12), quomodo dicitur lapis (Act. IV, 11); sed
illud proprie, hoc utique figurate. Quisquis ergo non eam quam pro
nostro modulo vel indagare vel putare potuimus, sed aliam requirit in
illorum dierum enumeratione sententiam, quae non in prophetia
figurate, sed in hac creaturarum conditione proprie meliusque possit
intelligi; quaerat, et divinitus adjutus inveniat. Fieri enim potest
ut etiam ego aliam his divinae Scripturae verbis congruentiorem
fortassis inveniam. Neque enim ita hanc confirmo, ut aliam quae
praeponenda sit, inveniri non posse contendam, sicut confirmo requiem
Dei Scripturam sanctam, non quasi post lassitudinem vel curae
molestiam, nobis insinuare voluisse.
|
|