|
46. Quamobrem potest aliquis fortasse mecum disputando certare, ut
dicat sublimium coelorum Angelos non alternatim contueri, primo
rationes creaturarum incommutabiliter in Verbi Dei incommutabili
veritate, ac deinde ipsas creaturas, et tertio earum etiam in seipsis
cognitionem ad laudem referre Creatoris; sed eorum mentem mirabili
facilitate haec omnia simul posse. Numquid tamen dicet, aut si
quisquam dixerit audiendus est, illam coelestem in Angelorum millibus
civitatem, aut non contemplari Creatoris aeternitatem, aut
mutabilitatem ignorare creaturae, aut ex ejus quoque inferiore quadam
cognitione non laudare Creatorem? Simul hoc totum possint, simul hoc
totum faciant; possunt tamen et faciunt. Simul ergo habent et diem,
et vesperam, et mane.
|
|