|
47. Neque enim verendum est ne forte qui est idoneus jam illa
sentire, ideo non putet hoc ibi posse fieri, quia in his diebus, qui
solis hujus circuitu peraguntur, fieri non potest. Et hoc quidem non
potest eisdem partibus terrae: universum autem mundum quis non videat,
si attendere velit, et diem ubi sol est, et noctem ubi non est, et
vesperam unde discedit, et mane quo accedit, simul habere? Sed nos
plane in terris haec omnia simul habere non possumus: nec ideo tamen
istam terrenam conditionem lucisque corporeae temporalem localemque
circuitum illi patriae spirituali coaequare debemus, ubi semper est
dies in contemplatione incommutabilis veritatis, semper vespera in
cognitione in seipsa creaturae, semper mane etiam ex hac cognitione in
laude Creatoris. Quia non ibi abscessu lucis superioris, sed
inferioris cognitionis distinctione fit vespera; nec mane tanquam nocti
ignorantiae scientia matutina succedat, sed quod vespertinam etiam
cognitionem in gloriam conditoris attollat. Denique et ille, nocte
non nominata, Vespere, inquit, et mane, et meridie enarrabo et
annuntiabo; et exaudies vocem meam (Psal. LIV, 18): hic
fortasse per temporum vices, sed tamen, quantum puto, significans
quid sine temporum vicibus ageretur in patria, cui ejus peregrinatio
suspirabat.
|
|