|
48. Sed numquid si jam nunc simul ista omnia gerit atque habet
angelica illa societas et unitas diei, quem primitus condidit Deus,
tunc etiam cum haec conderentur simul haec habuit? Nonne per omnes sex
dies, cum ea quae per singulos Deo condere placuit, conderentur,
primo haec accipiebat in Verbo Dei, ut in ejus notitia primitus
fierent, cum dicebatur, Et sic est factum; deinde cum facta essent,
in sua propria natura qua sunt, Deoque placuissent quia bona sunt,
tunc itidem ea cognoscebat alia quadam inferiore cognitione, quae
nomine vesperae significata est; ac deinde facta vespera fiebat mane,
cum de suo Deus opere laudaretur, et alterius creaturae quae deinceps
facienda erat, ex Dei Verbo notitia, priusquam fieret,
acciperetur? Non ergo tunc simul omnia, et dies et vespera et mane;
sed singillatim, per ordinem quem Scriptura commemorat.
|
|