|
49. An etiam tunc simul omnia, quia non secundum temporum moras,
sicut fiunt dies isti, cum oritur et occidit sol, et in locum suum
redit, ut rursus oriatur; sed secundum potentiam spiritualem mentis
angelicae, cuncta quae voluerit simul notitia facillima
comprehendentem? Nec ideo tamen sine ordine, quo apparet connexio
praecedentium sequentiumque causarum. Neque enim cognitio fieri
potest, nisi cognoscenda praecedant; quae item priora sunt in Verbo,
per quod facta sunt omnia, quam in iis quae facta sunt omnibus. Mens
itaque humana prius haec quae facta sunt, per sensus corporis
experitur, eorumque notitiam pro infirmitatis humanae modulo capit: et
deinde quaerit eorum causas, si quo modo possit ad eas pervenire
principaliter atque incommutabiliter manentes in Verbo Dei, ac sic
invisibilia ejus, per ea quae facta sunt, intellecta conspicere
(Rom. I, 20). Quod quanta tarditate ac difficultate agat, et
quanta temporis mora propter corpus corruptibile quod aggravat animam
(Sap. IX, 15), etiam quae ferventissimo studio rapitur ut
instanter ac perseveranter hoc agat, quis ignorat? Mens vero angelica
pura charitate inhaerens Verbo Dei, posteaquam illo ordine creata
est, ut praecederet caetera, prius ea vidit in Verbo Dei facienda,
quam facta sunt; ac sic prius in ejus fiebant cognitione, cum Deus
dicebat ut fierent, quam in sua propria natura: quae itidem facta in
eis ipsis etiam cognovit, minore utique notitia, quae vespera dicta
est. Quam notitiam sane praecedebant quae fiebant; quia praecedit
cognitionem quidquid cognosci potest. Nisi enim prius sit quod
cognoscatur, cognosci non potest. Post hoc si eo modo sibi placeret,
ut amplius seipsa quam Creatore suo delectaretur, non fieret mane, id
est non de sua cognitione in laudem Creatoris assurgeret. Cum vero
factum est mane , faciendum erat aliud et cognoscendum Deo dicente,
Fiat; ut prius itidem fieret in cognitione mentis angelicae, et
posset rursus dici, Et sic est factum; ac deinde in natura propria,
ubi subsequente vespera nosceretur.
50. Ac per hoc etiamsi nulla hic morarum temporalium sint
intervalla, praecessit tamen ratio condendae creaturae in Verbo Dei,
cum dixit, Fiat lux; et secuta est ipsa lux qua angelica mens formata
est, atque in sua natura facta est, non autem alibi sequebatur ut
fieret: et ideo non prius dictum est, Et sic est factum, et postea
dictum, Et fecit Deus lucem; sed continuo post Verbum Dei facta
est lux, adhaesitque creanti luci lux creata, videns illam et se in
illa, id est rationem qua facta est. Vidit etiam se in se, id est,
distante quod factum est ab eo qui fecit. Et ideo cum placuisset Deo
factum, videnti quia bonum est, et divisa esset lux a tenebris, et
vocata lux dies, et tenebrae nox; facta est et vespera: quia
necessaria erat et ista cognitio, qua distingueretur a Creatore
creatura, aliter in seipsa cognita quam in illo; atque inde mane ad
aliud praecognoscendum, quod fuerat Verbo Dei faciendum, prius in
cognitione mentis angelicae, deinde in natura ipsius firmamenti. Et
ideo dixit Deus, Fiat firmamentum; et sic est factum, in cognitione
creaturae spiritualis, hoc priusquam fieret in eo ipso praenoscentis.
Deinde fecit Deus firmamentum; iam utique ipsam firmamenti naturam,
cujus minor esset tanquam vespertina cognitio: ac sic usque ad omnium
operum finem, et usque ad requiem Dei, quae non habet vesperam, quia
non est facta sicut creatura, ut posset etiam ipsius geminari
cognitio, tanquam prior et major in Verbo Dei sicut in die, et
posterior ac minor in seipsa sicut in vespera.
|
|