CAPUT XXXIV. Omnia et simul facta, et nihilominus per sex dies facta.

53. Quomodo ergo dicimus sexies repetitam lucis illius praesentiam per angelicam cognitionem a vespera ad mane; cum ipsa tria simul, id est et diem et vesperam et mane, semel ei habere suffecerit: cum simul universam creaturam, sicut simul facta est, et in primis atque incommutabilibus rationibus, per quas condita est, contemplaretur propter diem, et in ejus ipsius natura cognosceret propter vesperam, et Creatorem ex ipsa etiam inferiore cognitione propter mane laudaret? Aut quomodo praecedebat mane, ut in Verbo cognosceret quid esset Deo postea faciendum, idipsum etiam consequenter vespere cognitura, si prius et posterius nihil factum est, quia simul omnia facta sunt? Imo vero et prius atque posterius per sex dies quae commemorata sunt facta sunt, et simul omnia facta sunt: quia et haec Scriptura, quae per memoratos dies narrat opera Dei, et illa quae simul eum dicit fecisse omnia, verax est; et utraque una est, quia uno Spiritu veritatis inspirante conscripta est.

54. Sed in his rebus, in quibus quid prius sit vel posterius, intervalla temporum non demonstrant, quamvis utrumque dici possit, id est simul, et prius et posterius, facilius tamen intelligitur quod dicitur simul, quam quod prius atque posterius: velut cum solem intuemur orientem, certe manifestum est quod ad eum acies nostra pervenire non posset, nisi transiret totum aeris coelique spatium, quod inter nos et ipsum est; hoc autem cujus longinquitatis sit, quis aestimare sufficiat? Nec utique perveniret eadem acies vel radius oculorum nostrorum ad transeundum aerem qui est super mare, nisi prius transisset eum qui est super terram, in qualibet mediterranea regione simus, ab eo loco ubi sumus usque ad littus maris. Deinde si ad eamdem lineam contuitus nostri adhuc post mare terrae adjacent, eum quoque aerem qui super illas transmarinas terras est, transire acies nostra non potest, nisi prius peracto spatio aeris illius qui super mare quod prius occurrit, extenditur. Faciamus jam post illas transmarinas terras nonnisi Oceanum remanere; numquid et aerem qui super Oceanum diffunditur, potest transire acies nostra, nisi prius transierit quidquid aeris citra Oceanum supra terram est? Oceani autem magnitudo incomparabilis perhibetur; sed quantacumque sit, prius oportet aerem qui supra est, transeant radii nostrorum oculorum; et postea quidquid ultra est; tum demum ad solem perveniant, quem videmus. Num igitur quia toties hic diximus, Prius, et postea, ideo non simul omnia uno ictu transit noster obtutus? Si enim clausis oculis faciem contra visuri solem ponamus, nonne mox ut eos aperuerimus, ibi potius aciem nostram nos invenisse, quam illuc eam perduxisse putabimus; ita ut nec ipsi oculi prius aperti fuisse videantur, quam illa quo intenderat pervenisse ? Et certe iste corporeae lucis est radius, emicans ex oculis nostris, et tam longe posita tanta celeritate contingens, ut aestimari compararique non possit. Nempe hic et illa omnia tam ampla immensaque spatia simul uno ictu transiri manifestum est, et quod prius posteriusque transeatur, nihilo minus certum est.

55. Merito resurrectionis nostrae celeritatem cum exprimere vellet Apostolus, in ictu oculi dixit fieri (I Cor. XV, 52). Neque enim aliquid in rerum corporearum motibus vel ictibus potest celerius inveniri. Quod si oculorum carnalium acies celeritate tantum potest, quid mentis acies vel humanae? quanto magis angelicae? Quid jam de ipsius summae Dei Sapientiae celeritate dicatur, quae attingit ubique propter suam munditiem, et nihil inquinatum in eam incurrit (Sap. VII, 24)? In his ergo quae simul facta sunt, nemo videt quid prius posteriusve fieri debuerit, nisi in illa Sapientia, per quam facta sunt omnia per ordinem simul.