|
56. Dies ergo ille quem Deus primitus fecit, si spiritualis
rationalisque creatura est, id est Angelorum supercoelestium atque
Virtutum, praesentatus est omnibus operibus Dei hoc ordine
praesentiae, quo ordine scientiae , qua et in Verbo Dei facienda
praenosceret, et in creatura facta cognosceret, non per intervallorum
temporalium moras, sed prius et posterius habens in connexione
creaturarum, in efficacia vero Creatoris omnia simul. Sic enim fecit
quae futura essent, ut non temporaliter faceret temporalia, sed ab eo
facta currerent tempora. Ac per hoc isti dies septem, quos lux
corporis coelestis circumeundo explicat atque replicat, secundum
quamdam umbram significationis admonent nos quaerere illos dies, in
quibus lux creata spiritualis omnibus operibus Dei per senariam numeri
perfectionem praesentari potuerit; atque inde septimam requiem Dei
mane habere, et vesperam non habere: ut non sit hoc Deo requievisse
in die septimo, tanquam ipso die septimo eguerit ad requiem suam; sed
quod in conspectu Angelorum suorum requieverit ab omnibus operibus suis
quae fecit, non utique nisi in seipso, qui factus non est; id est,
ut creatura ejus angelica, quae cognoscendis omnibus operibus ejus in
ipso et in illis, tanquam dies cum vespera praesentata est, nihil post
omnia valde bona opera ejus melius cognosceret, quam illum ab omnibus
in seipso requiescere, nullo eorum egentem quo sit beatior.
|
|