|
7. Quapropter cum eum legimus sex diebus omnia perfecisse, et
senarium numerum considerantes, invenimus esse perfectum, atque ita
creaturarum ordinem currere, ut etiam ipsarum partium, quibus iste
numerus perficitur, appareat quasi gradata distinctio; veniat etiam
illud in mentem, quod alio loco Scripturarum ei dicitur, Omnia in
mensura, et numero, et pondere disposuisti (Sap. XI, 21);
atque ita cogitet anima, quae potest, invocato in auxilium Deo, et
impertiente atque inspirante vires, utrum haec tria, mensura,
numerus, pondus, in quibus Deum disposuisse omnia scriptum est,
erant alicubi antequam crearetur universa creatura, an etiam ipsa
creata sunt; et si erant antea, ubi erant. Neque enim ante creaturam
erat aliquid nisi creator. In ipso ergo erant. Sed quomodo? nam et
ista quae creata sunt, in ipso esse legimus (Rom. XI, 36): an
illa sicut ipse, ista vero sicut in illo a quo reguntur et
gubernantur? Et quomodo illa ipse? Neque enim Deus mensura est,
aut numerus, aut pondus, aut ista omnia. An secundum id quod novimus
mensuram in eis quae metimur, et numerum in eis quae numeramus, et
pondus in eis quae appendimus, non est Deus ista: secundum id vero
quod mensura omni rei modum praefigit, et numerus omni rei speciem
praebet, et pondus omnem rem ad quietem ac stabilitatem trahit, ille
primitus et veraciter et singulariter ista est, qui terminat omnia et
format omnia, et ordinat omnia; nihilque aliud dictum intelligitur,
quomodo per cor et linguam humanam potuit, Omnia in mensura, et
numero, et pondere disposuisti, nisi, Omnia in te disposuisti?
8. Magnum est paucisque concessum, excedere omnia quae metiri
possunt, ut videatur mensura sine mensura; excedere omnia quae
numerari possunt, ut videatur numerus sine numero; excedere omnia quae
appendi possunt, ut videatur pondus sine pondere.
|
|