|
Neque enim mensura et numerus et pondus in lapidibus tantummodo et
lignis atque hujusmodi molibus, et quantiscumque corporalibus vel
terrestribus vel coelestibus animadverti et cogitari potest. Est etiam
mensura aliquid agendi, ne sit irrevocabilis et immoderata progressio;
et est numerus et affectionum animi et virtutum, quo ab stultitiae
deformitate, ad sapientiae formam decusque colligitur; et est pondus
voluntatis et amoris, ubi apparet quanti quidque in appetendo,
fugiendo, praeponendo, postponendoque pendatur: sed haec animorum
atque mentium et mensura alia mensura cohibetur, et numerus alio numero
formatur, et pondus alio pondere rapitur. Mensura autem sine mensura
est, cui aequatur quod de illa est, nec aliunde ipsa est: numerus
sine numero est, quo formantur omnia, nec formatur ipse: pondus sine
pondere est, quo referuntur ut quiescant, quorum quies purum gaudium
est, nec illud jam refertur ad aliud.
9. Sed nomina mensurae et numeri et ponderis, quisquis nonnisi
visibiliter novit, serviliter novit. Transcendat itaque omne quod ita
novit, aut si nondum potest, nec ipsis nominibus haereat, de quibus
cogitare nisi sordide non potest. Tanto enim magis cuique ista in
superioribus chara sunt, quanto ipse minus est in inferioribus caro.
Quod si non vult aliquis ea vocabula, quae in rebus infimis et
abjectissimis didicit, transferre ad illa sublimia, quibus intuendis
mentem serenare conatur, non est urgendus ut faciat. Dum enim hoc
intelligatur quod intelligendum est, non magnopere curandum est quid
vocetur. Scire oportet tamen cujusmodi similitudo est inferiorum ad
superiora. Non enim aliter recte hinc illuc ratio tendit, et
nititur.
10. Jam vero si quisquam dicit creatam esse mensuram et numerum et
pondus, in quibus Deum omnia disposuisse Scriptura testatur; si in
illis omnia disposuit, eadem ipsa ubi disposuit? si in aliis, quomodo
ergo in ipsis omnia, quando ipsa in aliis? Non itaque dubitandum est
illa esse extra ea quae disposita sunt, in quibus omnia disposita
sunt.
|
|