|
11. An forte putabimus ita dictum esse, Omnia in mensura, et
numero, et pondere disposuisti, ac si diceretur, Omnia sic
disposuisti, ut haberent mensuram, et numerum, et pondus? Quia et
si diceretur, Omnia corpora in coloribus disposuisti; non hinc esset
consequens ut ipsa Dei Sapientia, per quam facta sunt omnia, colores
in se prius habuisse intelligeretur, in quibus faceret corpora: sed
ita acciperetur, Omnia corpora in coloribus disposuisti, ac si
diceretur, Omnia corpora sic disposuisti, ut haberent colores.
Quasi vero a creatore Deo disposita in coloribus corpora, id est ita
disposita ut colorata essent, possit aliter intelligi, nisi aliqua
ratio colorum singulis corporum generibus distribuendorum in ipsa
disponentis sapientia non defuisse intelligatur, etsi color ibi non
appellatur. Hoc est enim quod dixi: dum res cognoscitur non esse de
vocabulis laborandum.
12. Faciamus ergo ita dictum esse, Omnia in mensura, et numero,
et pondere disposuisti, tanquam dictum esset, ita disposita ut
haberent proprias mensuras suas, et proprios numeros, et proprium
pondus, quae in eis pro sui cujusque generis mutabilitate mutarentur,
augmentis et diminutionibus, multitudine et paucitate, levitate et
gravitate, secundum dispositionem Dei: numquid sicut ista mutantur,
ita ipsum Dei consilium, in quo ea disposuit, mutabile dicimus?
Averterit ipse tantam dementiam.
|
|