CAPUT VI. Ubi cernebat Deus unde omnia disponeret.

Cum ergo haec ita disponerentur, ut haberent mensuras, et numeros, et pondera sua, ubi ea cernebat ipse disponens? Neque enim extra seipsum, sicut cernimus oculis corpora; quae utique nondum erant, cum disponerentur ut fierent. Nec intra seipsum ista cernebat, sicut animo cernimus phantasias corporum, quae non praesto sunt oculis, sed ea quae vidimus, vel ex eis quae vidimus imaginando cogitamus. Quo modo ergo ista cernebat, ut ita disponeret? Quo, nisi eo quo solus potest?

13. Verum etiam nos mortales et peccatores, quorum animas aggravant corpora corruptibilia, et quorum sensum multa cogitantem terrena deprimit habitatio (Sap. IX, 15); quanquam etsi corda mundissima et mentes simplicissimas gereremus, sanctisque Angelis jam essemus aequales, non utique nobis ita nota esset divina substantia sicut ipsa sibi.