|
Tamen istam senarii numeri perfectionem, nec extra nos ipsos
cernimus, sicut oculis corpora; nec ita intra nosmetipsos,
quemadmodum corporum phantasias, et visibilium imagines rerum, sed
alio quodam longe differenti modo. Quamvis enim se objectent mentis
aspectui quasi corpusculorum quaedam simulacra, cum senarii numeri
compositio vel ordo vel partitio cogitatur: tamen validior et
praepotentior desuper ratio non eis annuit, interiusque numeri vim
contuetur; per quem contuitum fidenter dicit, id quod dicitur unum in
numeris, in nullas partes dividi posse; nulla autem corpora nisi in
partes innumerabiles dividi; et facilius coelum et terram transire,
quae secundum senarium numerum fabricata sunt, quam effici posse ut
senarius numerus non suis partibus compleatur. Gratias itaque
Creatori semper agat animus humanus, a quo ita creatus est, ut hoc
possit videre, quod avium nulla, nulla bestiarum, quae tamen nobiscum
vident et coelum, et terram, et luminaria, et mare, et aridam, et
omnia quae in eis sunt.
14. Quamobrem non possumus dicere, propterea senarium numerum esse
perfectum, quia sex diebus perfecit Deus omnia opera sua; sed
propterea Deum sex diebus perfecisse opera sua, quia senarius numerus
perfectus est. Itaque, etiamsi ista non essent, perfectus ille
esset; nisi autem ille perfectus esset, ista secundum eum perfecta non
fierent.
|
|