|
15. Jamvero quod scriptum est, requievisse Deum in die septimo ab
omnibus operibus suis quae fecit; et ideo eumdem diem benedixisse, et
sanctificasse, quia in ipso requievit; ut quomodo possumus, quantum
ab ipso adjuti fuerimus, intellectu conemur attingere, prius de hoc
carnales hominum suspiciones a nostris mentibus abigamus. Numquid enim
dici vel credi fas est Deum laborasse in operando, cum ea quae supra
scripta sunt condidit, quando dicebat, et fiebant? Ita quippe nec
homo laborat, si aliquid faciendum, mox ut dixerit, fiat. Quamvis
enim humana verba sonis adminiculata ita proferantur, ut sermo
diuturnus fatiget: tamen cum tam pauca sunt, quam pauca legimus in eo
quod scriptum est, cum Deus dixit, Fiat lux, Fiat firmamentum, et
caetera usque in finem operum, quae sexto die consummavit; nimis
absurdi deliramenti est, istum vel hominis, nedum Dei, laborem
putare.
16. An forte quis dixerit, dicendo quidem ut fierent, quae
continuo facta sunt, Deum non laborasse, sed forte cogitando quid
fieri debuisset; qua cura velut liberatus rerum perfectione
requieverit, et eo merito diem quo primo factus est ab hac animi
intentione securus, benedicere, et sanctificare voluerit? Quod si
haec sapere, multum desipere est (rerum enim condendarum tam
facultas, quam facilitas incomparabilis atque ineffabilis est apud
Deum),
|
|