CAPUT IX. Difficultas de fonte terram universam irrigante.

24. Proinde cum de isto fonte quaerimus, quomodo id quod dictum est, Ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae, non impossibile videatur; si ea quae diximus, impossibilia cuiquam videantur, quaerat ipse aliud, quo tamen verax ista Scriptura monstretur, quae procul dubio verax est, etiamsi non monstretur. Nam si argumentari voluerit, quo eam falsam esse convincat; aut ipse nulla vera de creaturarum conditione atque administratione dicturus est; aut si vera dixerit, istam non intelligendo falsam putabit: velut si contendat ideo non potuisse uno quantolibet fonte omnem terrae faciem irrigari; quia si montes non irrigabat, non omnem terrae faciem irrigabat: si autem etiam montes rigabat, non erat jam impertitio saginae, sed diluvii inundatio; quod si terra tunc sic erat, totum mare erat, et nondum discreta erat arida.