CAPUT X. Fons ille terram totam rigans ut intelligendus.

25. Cui respondetur, quia hoc vicibus temporum posset, sicut certo tempore per plana Aegypti Nilus restagnat, et alio tempore ad ripas suas redit: aut si iste nescio cujus ignotae ac longinquae partis mundi aquis et pruinis hiemalibus anniversaria creditur incrementa colligere; quid de Oceani alternis aestibus, quid de quibusdam littoribus, quae late nudantur fluctibus, vicissimque operiuntur, dici potest? ut omittam quod de quorumdam fontium mira vicissitudine perhibetur, certo annorum intervallo sic eos inundare, ut totam illam regionem rigent, cui alio tempore vix ex altis puteis ad potandum sufficientem praebent aquam. Cur ergo sit incredibile, si ex uno abyssi capite alterna inundatione fluente atque refluente, tunc universa terra rigata est? Quod si ipsius abyssi magnitudinem, ea parte excepta quod mare dicitur et evidenti amplitudine atque amaris fluctibus terras ambit, in ea sola parte quam reconditis sinibus terra continet, unde se omnes fontes amnesque diversis tractibus venisque distribuunt, et suis quique locis erumpunt, fontem voluit appellare Scriptura, non fontes, propter naturae unitatem; eumque per innumerabiles vias antrorum atque rimarum ascendentem de terra et ubique dispertitis quasi crinibus irrigantem omnem faciem terrae, non continua specie tanquam maris aut stagni, sed sicut videmus ire aquas per alveos fluminum flexusque rivorum, et eorum excessu vicina perfundere: quis non accipiat, nisi qui contentioso spiritu laborat? Potest quippe etiam ita dicta intelligi omnis terrae facies irrigata, quemadmodum dicitur, omnis vestis facies colorata, etiamsi non continuatim, sed maculatim fiat: praesertim quia tunc in novitate terrarum, etsi non omnia, plura tamen plana fuisse credibile est, quo latius possent erumpentia fluenta dispergi atque distendi.

26. Quapropter de istius fontis magnitudine vel multitudine, qui sive unam habuit alicunde eruptionem, sive propter aliquam in terrae occultis sinibus unitatem, unde omnes aquae super terram scatent omnium fontium magnorum atque parvorum, unus fons dictus est, per omnes dispertitiones suas ascendens de terra et irrigans omnem faciem terrae: sive etiam, quod est credibilius, quia non ait, Unus fons ascendebat, sed ait, Fons autem ascendebat de terra, pro numero plurali posuit singularem; ut sic intelligamus fontes multos per universam terram loca vel regiones proprias irrigantes, sicut dicitur miles, et multi intelliguntur, sicut dicta est locusta et rana in plagis (Psal. CIV, 34), quibus Aegyptii percussi sunt, cum esset innumerabilis locustarum numerus et ranarum; jam non diutius laboremus.