|
27. Sed illud etiam atque etiam consideremus, utrum possit nobis
per omnia constare sententia qua dicebamus, aliter operatum Deum omnes
creaturas prima conditione, a quibus operibus in die septimo
requievit; aliter istam earum administrationem, qua usque nunc
operatur: id est, tunc omnia simul sine ullis temporalium morarum
intervallis; nunc autem per temporum moras, quibus videmus sidera
moveri ab ortu ad occasum, coelum mutari ab aestate ad hiemem, germina
certis dierum momentis pullulare, grandescere, virescere, arescere.
Animalia quoque statutis temporum metis et cursibus et concipi, et
perfici, et nasci, et per aetates usque in senium mortemque
decurrere, et caetera hujusmodi temporalia. Quis enim operatur ista
nisi Deus, etiam sine ullo tali suo motu? non enim et ipsi accidit
tempus. Inter illa ergo opera Dei, a quibus requievit in die
septimo, et ista quae usque nunc operatur, quemdam Scriptura
interponens suae narrationis articulum, commendavit se illa
explicasse, et coepit jam ista contexere. Illorum explicatorum
commendatio sic facta est: Hic est liber creaturae coeli et terrae,
cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri
antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exoriretur.
Non enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur
terram. Istorum autem contextio sic coepit: Fons autem ascendebat de
terra, et irrigabat omnem faciem terrae. Ab hac commemoratione fontis
hujus et deinceps ea quae narrantur, per moras temporum facta sunt,
non omnia simul.
|
|