|
28. Cum ergo aliter se habeant omnium creaturarum rationes
incommutabiles in Verbo Dei, aliter illa ejus opera a quibus in die
septimo requievit, aliter ista quae ex illis usque nunc operatur;
horum trium hoc quod extremum posui, nobis utcumque notum est per
corporis sensus, et hujus consuetudinem vitae. Duo vero illa remota a
sensibus, et ab usu cogitationis humanae, prius ex divina auctoritate
credenda sunt; deinde per haec quae nota sunt, utcumque noscenda,
quanto quisque magis minusve potuerit pro suae capacitatis modo,
divinitus adjutus internis aeternisque rationibus ut possit.
|
|