|
29. De primis ergo illis divinis incommutabilibus aeternisque
rationibus, quoniam ipsa Dei Sapientia, per quam facta sunt omnia,
priusquam fierent ea noverat, sic Scriptura testatur: In principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc
erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine
ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Quis ergo tam sit
demens, ut dicat non ea Deum fecisse quae noverat? Porro si
noverat, ubi nisi apud ipsum, apud quem Verbum erat, per quod facta
sunt omnia? Nam si extra seipsum ea noverat, quis eum docuerat?
Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?
Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et
per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 34-36).
30. Quanquam et ea quae sequuntur in Evangelio, satis asserant
istam sententiam: adjungit enim Evangelista et dicit, Quod factum
est, in illo vita est, et vita erat lux hominum (Joan. I, 4).
Quia scilicet rationales mentes, in quo genere homo factus est ad
imaginem Dei, non habent veram lucem suam nisi ipsum Verbum Dei,
per quod facta sunt omnia, cujus participes esse poterunt ab omni
iniquitate et errore mundatae.
|
|