|
31. Non ergo ita pronuntiari oportet, Quod factum est in illo,
vita est, ut subdistinguamus, Quod factum est in illo, et deinde
inferamus, vita est. Quid enim non in illo factum est, cum
commemoratis multis etiam terrenis creaturis, dicatur in Psalmo,
Omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24); dicat et
Apostolus, Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelo et in terra,
visibilia et invisibilia (Coloss. I, 16). Consequens ergo
erit, si ita distinxerimus, ut et ipsa terra, et quaecumque in ea
sunt, vita sint. Quae cum absurde dicantur omnia vivere, quanto
absurdius ut etiam vita sint? praesertim quia distinguit de quali vita
loquatur, cum addit, Et vita erat lux hominum. Sic ergo
distinguendum est, ut cum dixerimus, Quod factum est, deinde
inferamus, in illo vita est: non in se scilicet, hoc est in sua
natura, qua factum est ut conditio creaturaque sit; sed in illo vita
est, quia omnia quae per ipsum facta sunt, noverat antequam fierent;
ac per hoc non sicut creatura quam fecit, sed sicut vita et lux
hominum, quod est ipsa Sapientia, et ipsum Verbum unigenitus Dei
Filius. Eo modo ergo in illo vita est quod factum est, quomodo
dictum est, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio
habere vitam in semetipso (Joan. V, 26).
32. Nec praetermittendum est, quod emendatiores codices habent,
Quod factum est, in illo vita erat, ut sic intelligatur, vita erat,
quomodo In principio erat Verbum , et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum. Quod ergo factum est, jam vita erat in illo, et
vita non qualiscumque; nam et pecora dicuntur vivere, quae frui non
possunt participatione sapientiae; sed vita erat lux hominum. Mentes
quippe rationales purgatae gratia ejus, possunt pervenire ad ejusmodi
visionem, qua nec superius quidquam sit, nec beatius.
|
|