CAPUT XV. Omnia qualis vita sunt in Deo.

33. Sed etiam si hoc legamus et intelligamus, Quod factum est, in illo vita est; manet ista sententia, ut id quod per ipsum factum est, vita esse in illo intelligatur, in qua vita vidit omnia, quando fecit; et sicut vidit, ita fecit: non praeter seipsum videns, sed in seipso ita enumeravit omnia quae fecit. Nec alia visio ipsius et Patris, sed una, sicut una substantia. Nam et in libro Job ita ipsa Sapientia, per quam facta sunt omnia, praedicatur: Sapientia vero, inquit, unde inventa est? vel quis sit locus scientiae? Ignorat mortalis viam ejus, nec invenietur in hominibus. Et paulo post: Audivimus, inquit, ejus gloriam; Dominus commendavit viam ejus, et ipse novit locum ejus. Ipse enim omne quod est sub coelo perfecit, et novit quae sunt in terra, omnia quae fecit: ventorum libramenta, aquae mensuras quando fecit, sicut vidit enumeravit (Job. XXVIII, 12, 22-25). His atque hujusmodi testimoniis probatur quod haec omnia, priusquam fierent, erant in notitia facientis. Et utique ibi meliora, ubi veriora, ubi aeterna et incommutabilia. Quanquam sufficere debeat ut quisque noverit, vel inconcusse credat quod Deus haec omnia fecerit; non opinor eum esse tam excordem, ut Deum quae non noverat fecisse arbitretur. Porro, si noverat ea, priusquam faceret ea; profecto priusquam fierent, apud illum erant eo modo nota, quo sempiterne atque incommutabiliter vivunt, et vita sunt: facta autem eo modo, quo unaquaeque creatura in genere suo est.