|
34. Quamvis ergo illa aeterna incommutabilisque natura, quod Deus
est, habens in se ut sit, sicut Moysi dictum est, Ego sum qui sum
(Exod. III, 14); longe scilicet aliter quam sunt ista quae
facta sunt: quoniam illud vere ac primitus est, quod eodem modo semper
est, nec solum non commutatur, sed commutari omnino non potest; nihil
horum quae fecit existens, et omnia primitus habens, sicut ipse est:
neque enim ea faceret, nisi ea nosset antequam faceret; nec nosset,
nisi videret; nec videret, nisi haberet; nec haberet ea quae nondum
facta erant, nisi quemadmodum est ipse non factus: quamvis, inquam,
illa substantia ineffabilis sit, nec dici utcumque homini per hominem
possit, nisi usurpatis quibusdam locorum ac temporum verbis, cum sit
ante omnia tempora et ante omnes locos; tamen propinquior nobis est qui
fecit, quam multa quae facta sunt. In illo enim vivimus, et
movemur, et sumus (Act. XVII, 28): istorum autem pleraque
remota sunt a mente nostra propter dissimilitudinem sui generis,
quoniam corporalia sunt; nec idonea est ipsa mens nostra, in ipsis
rationibus quibus facta sunt, ea videre apud Deum, ut per hoc sciamus
quot et quanta qualiaque sint, etiamsi non ea videamus per corporis
sensus. Remota quippe sunt et a sensibus corporis nostri, quoniam
longe sunt, vel interpositis aut oppositis aliis a nostro contuitu
tactuque separantur. Ex quo fit ut major ad illa invenienda sit
labor, quam ad illum a quo facta sunt, cum sit incomparabili
felicitate praestantius illum ex quantulacumque particula pia mente
sentire, quam illa universa comprehendere. Unde recte culpantur in
libro Sapientiae inquisitores hujus saeculi: Si enim tantum,
inquit, potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum; quomodo ejus
Dominum non facilius invenerunt (Sap. XIII, 9)? Ignota enim
sunt fundamenta terrae oculis nostris, et qui fundavit terram,
propinquat mentibus nostris.
|
|