|
36. Hujus universae Dei creaturae multa non novimus, sive quae in
coelis sunt altius, quam ut noster sensus ea possit attingere; sive
quae in regionibus terrarum fortassis inhabitabilibus; sive quae
deorsum latent, vel in profundo abyssi, vel in occultis sinibus
terrae. Haec igitur antequam fierent, utique non erant. Quomodo
ergo Deo nota erant quae non erant? Et rursus quomodo ea faceret quae
sibi nota non erant? Non enim quidquam fecit ignorans. Nota ergo
fecit, non facta cognovit. Proinde, antequam fierent, et erant, et
non erant: erant in Dei scientia, non erant in sua natura. Ac per
hoc factus est dies ille, cui utroque modo innotescerent, et in Deo
et in seipsis: illa velut matutina sive diurna cognitione, hac vero
velut vespertina. Ipsi autem Deo non audeo dicere alio modo innotuis
e, cum ea fecisset, quam illo quo ea noverat ut faceret, apud quem
non est commutatatio, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17).
|
|