CAPUT PRIMUM. Sex vel septem Genesis dies unius diei repetitione numerari potuisse.

1. Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est. Non enim pluerat super terram Deus: et homo non erat qui operaretur terram. Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae. Nunc certe firmior fit illa sententia qua intelligitur unum diem fecisse Deum, unde jam illi sex vel septem dies unius hujus repetitione numerari potuerint; quandoquidem apertius sancta Scriptura jam dicit, concludens quodammodo cuncta quae ab initio usque ad hunc locum dixerat, atque infert, Hic est liber creaturae vel facturae coeli et terrae, cum factus est dies. Neque enim quisquam dicturus est coelum et terram hic ita commemorata, sicut dictum erat antequam conditus insinuaretur dies, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Illud enim si eo modo intelligitur, ut aliquid Deus fecerit sine die, priusquam faceret diem, qua ratione id possit accipi, suo loco dixi, quod dicendum putavi, nulli intercludens melius intelligendi licentiam. Nunc autem, Hic est, inquit, liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies: satis, ut opinor, ostendens, non hic se ita commemorasse coelum et terram, sicut in principio antequam feret dies, cum tenebrae essent super abyssum; sed quomodo factum est coelum et terra, cum factus est dies, id est jam formatis atque distinctis partibus et generibus rerum, quibus universa creatura disposita atque composita reddit hanc speciem quae mundus vocatur.

2. Illud hic ergo coelum commemoratum est, quod cum creasset Deus, firmamentum vocavit, cum omnibus quae in illo sunt; et ea terra, quae cum abysso imum obtinet locum, cum omnibus quae in ea sunt. Sequitur enim et adjungit, Fecit Deus coelum et terram; ut coeli et terrae nomine et praemisso antequam factum diem commemoraret, et repetito cum commemorasset, non sinat suspicari, ita se nunc coelum et terram nominasse, sicut in principio antequam esset creatus dies. Sic enim verba contexuit, Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram: ut si quisquam velit sic intelligere quod superius positum est, liber creaturae coeli et terrae, quemadmodum dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, priusquam conderet diem, quia prius et hic commemorata sunt coelum et terra, et postea factus dies; corrigatur subsequentibus verbis: quia et post commemoratum factum diem, rursus coeli et terrae nomen adjunctum est.

3. Quamquam et hoc quod positum est, cum, et sic adjunctum, factus est dies, cuivis contentioso extorqueat alium esse intellectum non posse. Si enim ita esset interpositum, ut diceretur. Hic est liber creaturae coeli et terrae, factus est dies, fecit Deus coelum et terram; quisquam forte arbitraretur librum creaturae coeli et terrae sic appellatum, quomodo appellatum est in principio coelum et terra, ante conditum diem; ac deinde subjunctum, factus est dies, sicut ibi postea narratum est, quod Deus fecerit diem: inde continuo rursus dictum, Fecit Deus coelum et terram, tanquam sic jam quemadmodum haec facta sunt post conditum diem. Sed quia ita interpositum est ut diceretur, cum factus est dies; sive hoc superioribus verbis connectas, ut sit una sententia, Hic est liber creaturae coeli et terrae cum factus est dies; sive inferioribus, ut item hoc modo sit plena sententia, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram: procul dubio cogit eo modo se intelligi coelum et terram commemorasse, quomodo facta sunt, cum factus est dies. Deinde cum dictum esset, Fecit Deus coelum et terram; additum est, et omne viride agri: quae certe manifestum est tertio die facta. Unde liquidius apparet eumdem illum esse unum diem quem fecit Deus, quo repetito, factus est et secundus, et tertius, et caeteri usque ad septimum diem.