|
37. Non sane propter inferiorum scientiam nuntiis indiget, quasi
per eos fiat scientior; sed illo simplici ac mirabili modo novit omnia
stabiliter atque incommutabiliter. Habet autem nuntios propter nos et
propter ipsos; quia illo modo Deo parere et assistere, ut eum de
inferioribus consulant, ejusque supernis praeceptis et jussis
obtemperent, bonum est eis in ordine propriae naturae atque
substantiae. Nuntii autem graece AGGELOI dicuntur; quo nomine
generali universa illa superna civitas nuncupatur, quem primum diem
conditum existimamus.
38. Nam nec illud eos latuit mysterium regni coelorum, quod
opportuno tempore revelatum est pro salute nostra, quod ex hac
peregrinatione liberati, eorum coetui conjungamur. Neque enim hoc
ignorarent; quandoquidem ipsum semen, quod opportuno tempore advenit
, per ipsos dispositum est in manu mediatoris (Galat. III,
19), id est in ejus potestate qui Dominus eorum est, et in forma
Dei, et in forma servi. Dicit item Apostolus: Mihi minimo omnium
sanctorum data est gratia haec, annuntiare in gentibus investigabiles
divitias Christi, et illuminare quae sit dispensatio sacramenti quod
fuit absconditum a saeculis in Deo, qui universa creavit; ut
innotesceret Principibus et Potestatibus in coelestibus per Ecclesiam
multiformis sapientia Dei, secundum propositum saeculorum, quam fecit
in Christo Jesu Domino nostro (Ephes. III, 8-11). Sic
ergo fuit hoc absconditum a saeculis in Deo, ut tamen innotesceret
Principibus et Potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis
sapientia Dei; quia ibi primitus Ecclesia, quo post resurrectionem
et ista Ecclesia congreganda est, ut simus aequales Angelis Dei
(Matth. XXII, 30). Illis ergo a saeculis innotuit; quia
omnis creatura non ante saecula, sed a saeculis. Ab ipsa enim exorta
sunt saecula, et ipsa a saeculis; quoniam initium ejus initium
saeculorum est: Unigenitus autem ante saecula, per quem facta sunt
saecula (Hebr. I, 2). Ideoque ex persona Sapientiae, Ante
saecula, inquit, fundavit me (Prov. VIII, 23, sec.
LXX); ut in ea faceret omnia, cui dictum est, Omnia in
Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24).
39. Quod autem non in Deo tantum innotescit Angelis quod
absconditum est, verum etiam hic eis apparet, cum efficitur atque
propalatur, idem apostolus ita testis est: Et sine dubio, inquit,
magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne,
justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in
gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim.
III, 16). Et, nisi fallor, mirum est si non omnia quae
dicitur Deus tanquam ad praesens tempus cognoscere, ideo dicitur,
quia cognosci facit, sive ab Angelis, sive ab hominibus. Modus
quippe iste locutionis cum per efficientem id quod efficitur
significatur, creber est in Scripturis sanctis; maxime cum de Deo
aliquid dicitur, quod ei ad proprietatem locutionis non convenire
praesidens mentibus nostris ipsa veritas clamat.
|
|