|
40. Jam nunc ergo discernamus opera Dei, quae usque nunc
operatur, ab illis operibus a quibus in die septimo requievit. Sunt
enim qui arbitrentur tantummodo mundum ipsum factum a Deo, caetera jam
fieri ab ipso mundo, sicut ille ordinavit et jussit; Deum autem ipsum
nihil operari. Contra quos profertur illa sententia Domini: Pater
meus usque nunc operatur. Et ne quisquam putaret apud se illum aliquid
operari, non in hoc mundo: Pater in me manens, inquit, facit opera
sua; et sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius
quos vult vivificat (Joan. V, 17, 20, 21). Deinde, quia
non solum magna atque praecipua, verum etiam ista terrena et extrema
ipse operatur, ita dicit Apostolus: Stulte, tu quod seminas non
vivificatur, nisi moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum
est seminas, sed nudum granum fere tritici, aut alicujus caeterorum;
Deus autem dat illi corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum
proprium corpus (I Cor. XV, 36-38). Sic ergo credamus,
vel, si possumus, etiam intelligamus usque nunc operari Deum, ut si
conditis ab eo rebus operatio ejus subtrahatur, intercidant.
41. Sed plane, si aliquam creaturam sic eum nunc instituere
putaverimus, ut genus ejus primae illi suae conditioni non inseruerit,
aperte contradicimus dicenti Scripturae, quod consummaverit omnia
opera sua in die sexto (Gen. II, 2). Secundum illa enim genera
rerum quae primum condidit, nova eum multa facere, quae tunc non
fecit, manifestum est. Novum autem genus instituere credi recte non
potest, quoniam tunc omnia consummavit. Movet itaque occulta potentia
universam creaturam suam, eoque motu illa versata, dum Angeli jussa
perficiunt, dum circumeunt sidera, dum alternant venti, dum abyssus
aquarum lapsibus et diversis etiam per aerem conglobationibus agitatur,
dum vireta pullulant, suaque semina evolvunt, dum animalia gignuntur,
varioque appetitu proprias vitas agunt, dum iniqui justos exercere
permittuntur, explicat saecula, quae illi, cum primum condita est,
tanquam plicita indiderat: quae tamen in suos cursus non
explicarentur, si ea ille qui condidit, provido motu administrare
cessaret.
|
|