CAPUT XXI. Omnia gubernari divina providentia.

42. Admoneri autem nos oportet iis quae in tempore formantur atque nascuntur, quomodo ista considerare debeamus. Non enim frustra de Sapientia scriptum est, quod amatoribus suis ostendit se in viis hilariter, et in omni providentia occurrit illis (Sap. VI, 17). Nec omnino audiendi sunt qui putaverunt sublimes quidem mundi partes, id est a confinio corpuleatioris aeris hujus et supra, divina providentia gubernari; hanc autem imam partem terrenam et humidam, aerisque hujus vicinioris qui terrarum et aquarum exhalationibus humescit, in quo venti nubesque consurgunt, casibus potius et fortuitis motibus agitari. Contra hos enim loquitur Psalmus, qui cum explicasset laudem coelestium, se etiam ad ista inferiora convertit, dicens: Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi; ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum ejus (Psal. CXLVIII, 7, 8). Nihil enim tam videtur casibus volvi, quam omnes istae procellosae ac turbulentae qualitates, quibus coeli hujus inferioris, quod non immerito etiam terrae nomine deputatum est, facies variatur et vertitur. Sed cum addidit, Quae faciunt verbum ejus, satis ostendit earum quoque rerum ordinem divino subditum imperio, latere nos potius, quam universitatis deesse naturae. Quid autem? ore suo Salvator, cum dicit unum passerem non cadere in terram sine Dei voluntate (Matth. X, 29), et quod fenum agri post paululum mittendum in clibanum, ipse tamen vestiat (Id. VI, 30); nonne confirmat non solum totam istam mundi partem rebus mortalibus et corruptibilibus deputatam, verum etiam vilissimas ejus abjectissimasque particulas divina providentia regi?