CAPUT XXIII. Quomodo Deus omnia simul creaverit, et nunc usque operetur.

44. Nos autem, quorum gressus, ne in illam perversitatem incidamus, eadem divina providentia per sanctam Scripturam regit, ex ipsis quoque operibus Dei eodem adjuvante indagare conemur ubi haec simul creaverit, cum a consummatis suis operibus requievit, quorum species per ordinem temporum usque nunc operatur. Consideremus ergo cujuslibet arboris pulchritudinem in robore, ramis, frondibus, pomis: haec species non utique repente tanta ac talis est exorta, sed quo etiam ordine novimus. Surrexit enim a radice, quam terrae primum germen infixit; atque inde omnia illa formata et distincta creverunt. Porro illud germen ex semine: in semine ergo illa omnia fuerunt primitus, non mole corporeae magnitudinis, sed vi potentiaque causali. Nam illa magnitudo, copia terrae humorisque congesta est. Sed illa in exiguo grano mirabilior praestantiorque vis est, qua valuit adjacens humor commixtus terrae tanquam materies verti in ligni illius qualitatem, in ramorum diffusionem, in foliorum viriditatem ac figuram, in fructuum formas et opulentiam, omniumque ordinatissimam distinctionem. Quid enim ex arbore illa surgit aut pendet, quod non ex quodam occulto thesauro seminis illius extractum atque depromptum est? At illud semen ex arbore, licet non illa sed altera, atque illa rursus ex altero semine. Aliquando autem et arbor ex arbore, cum surculus demitur atque plantatur. Ergo et semen ex arbore, et arbor ex semine, et arbor ex arbore. Semen autem ex semine nullo modo, nisi arbor interveniat prius. Arbor vero ex arbore, etiamsi semen non interveniat. Alternis igitur successionibus alterum ex altero, sed utrumque ex terra, nec ex ipsis terra: prior igitur eorum parens terra. Sic et animalia, potest incertum esse utrum ex ipsis semina, an ipsa ex seminibus: quodlibet tamen horum prius, ex terra esse certissimum est.

45. Sicut autem in ipso grano invisibiliter erant omnia simul quae per tempora in arborem surgerent; ita ipse mundus cogitandus est, cum Deus simul omnia creavit, habuisse simul omnia quae in illo et cum illo facta sunt, quando factus est dies: non solum coelum cum sole et luna et sideribus, quorum species manet motu rotabili, et terram et abyssos, quae velut inconstantes motus patiuntur, atque inferius adjuncta partem alteram mundo conferunt; sed etiam illa quae aqua et terra produxit potentialiter atque causaliter, priusquam per temporum moras ita exorirentur, quomodo nobis jam nota sunt in eis operibus, quae Deus usque nunc operatur.

46. Quae cum ita sint, Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exortum est: non sic quomodo facit opere quo nunc usque operatur per pluviam et hominum agriculturam; ad hoc enim adjunctum est, Non enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur terram: sed illo modo quo creavit omnia simul, senarioque dierum numero consummavit, cum diem quem fecit, eis quae fecit sexies praesentavit, non alternante spatio temporaliter, sed ordinata cognitione causaliter. A quibus operibus in die septimo requievit, etiam suam requiem ejusdem diei notitiae gaudioque praebere dignatus: et ideo non eum in quolibet opere suo, sed in sua requie benedixit et sanctificavit. Unde nullam ulterius creaturam instituens, sed ea quae omnia simul fecit, administratorio actu gubernans et movens, sine cessatione operatur, simul et requiescens et operans, sicut jam ista tractata sunt. Quorum operum ejus quae usque nunc operatur, per volumina temporum explicandorum, velut exordium narrandi sumens, ait Scriptura, Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae. De quo fonte quia diximus quod dicendum putavimus, ea quae sequuntur ab alio consideremus exordio.