CAPUT II. Viride agri cur additum.

4. Cum autem nomine coeli et terrae, usitato more Scripturarum, nunc universam creaturam voluerit accipi, quaeri potest cur addiderit, et omne viride agri; quod mihi videtur ideo posuisse, ut significantius intimaret quem diem commendaverit, quod ait, cum factus est dies. Cito enim quisquam putaret hunc diem lucis corporeae commendatum, quo circumeunte nobis vicissitudo diurni nocturnique temporis exhibetur. Sed cum creaturarum conditarum ordinem recolimus, et invenimus omne viride agri tertio die creatum, antequam sol fieret, qui quarto die factus est, cujus praesentia dies iste quotidianus usitatusque peragitur; quando andimus, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri; admonemur de ipso die cogitare, quem sive corporalem nescio qua luce nobis incognita, sive spiritualem in societate unitatis angelicae, non tamen talem qualem hic novimus, intellectu vestigare conemur.