|
5. Illud etiam non ab re fuerit intueri, quod cum posset dicere,
Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum fecit Deus coelum et
terram; ut in coelo et terra intelligeremus quidquid in eis est, sicut
loqui divina Scriptura consuevit, ut nomine coeli et terrae
saepissime, interdum addito et maris, universam insinuet creaturam,
aliquando adjungens et dicens. Et quae sunt in eis (Psal.
CXLV, 6): ut quidquid horum diceret, ibi intelligeremus et
diem, sive quem primitus condidit, sive istum quem praesentia solis
fecit: non ita dixit, sed interposuit diem, dicens, Cum factus est
dies. Nec ita locutus est ut diceret, Hic est liber creaturae diei
et coeli et terrae; tanquam hoc ordine, quo facta narrantur: nec
ita, Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies et
coelum et terra, cum fecit Deus coelum et terram, et omne viride
agri: nec ita, Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum fecit
Deus diem, et coelum et terram, et omne viride agri: hos enim magis
locutionis modos loquendi consuetudo poscebat. Sed ait, Hic est
liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus
coelum et terram, et omne viride agri: tanquam illud insinuans, cum
factus est dies, tunc fecisse Deum coelum et terram, et omne viride
agri.
6. Porro autem superior narratio factum diem primitus indicat,
eumque unum diem deputat; post quem secundum annumerat, quo factum est
firmamentum; et tertium, quo species terrae marisque digestae sunt,
et lignum atque herbam terra produxit. An forte hoc illud est, quod
in libro superiore moliebamur ostendere, simul Deum fecisse omnia,
quandoquidem narrationis illa contextio, cum sex dierum ordine creata
cuncta et consummata memorasset, nunc ad unum diem omnia rediguntur
nomine coeli et terrae, adjuncto etiam fruticum genere? Nimirum
propter quod supra dixi, ut si fortassis ex hac nostra consuetudine
intelligeretur dies, corrigeretur lector, cum recoleret viride agri
ante istum solarem diem Deum dixisse ut terra produceret. Ita jam non
ex alio Scripturae sanctae libro profertur testimonium quod omnia simul
Deus creaverit (Eccli. XVIII, 1); sed vicina testificatio
paginae consequentis ex hac re nos admonet, dicens, Cum factus est
dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri: ut istum
diem et septies intelligas repetitum, ut fierent septem dies; et cum
audis tunc facta omnia, cum factus est dies, illam senariam vel
septenariam repetitionem sine intervallis morarum spatiorumque
temporalium factam, si possis, apprehendas; si nondum possis, haec
relinquas conspicienda valentibus: tu autem cum Scriptura non
deserente infirmitatem tuam, et materno incessu tecum tardius ambulante
proficias; quae sic loquitur, ut altitudine superbos irrideat,
profunditate attentos terreat, veritate magnos pascat , affabilitate
parvulos nutriat.
|
|