CAPUT IV. Cur fenum antequam exoriretur factum fuisse dicitur.

7. Quid sibi ergo vult etiam quod sequitur: nam ita sermo contexitur, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est? Quid est hoc? Nonne quaerendum est ubi ea fecerit, antequam essent super terram, et antequam exorta sunt? Quis enim non proclivius crederet, tunc ea Deum fecisse, cum exorta sunt, non antequam exorta sunt, nisi admoneretur hoc divino eloquio, ista Deum fecisse antequam exorirentur, ut si ubi facta sint, invenire non possit, credat tamen ante facta quam exorta, quisquis huic Scripturae pie credit; impie quippe non credit.

8. Quid ergo dicemus? An quod nonnulli putaverunt, in ipso Verbo Dei facta omnia, antequam exorirentur in terra? Sed si hoc modo facta sunt, non cum factus est dies, sed antequam fieret dies, facta sunt: aperte autem Scriptura dicit, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum antequam exoriretur. Si ergo cum factus est dies, non utique antequam fieret dies: ac per hoc non in Verbo, quod Patri coaeternum est antequam dies, antequam omnino aliquid fieret; sed cum factus est dies. Nam illa quae in Verbo Dei ante omnem creaturam sunt, non utique facta sunt : haec autem facta sunt, cum factus est dies, sicut Scripturae verba declarant; sed tamen antequam essent super terram, antequam exorirentur; quod de viridibus et feno agri dictum est.

9. Ubi ergo? An in ipsa terra causaliter et rationaliter; sicut in seminibus jam sunt omnia, antequam evolvant quodammodo, atque explicent incrementa et species suas per numeros temporum? Sed ista semina, quae videmus, jam super terram sunt, jam exorta sunt: annon erant super terram, sed infra terram; et ideo antequam exorta sunt, facta sunt, quia tunc exorta sunt, cum semina germinarunt, et accessu incrementorum in auras eruperunt, quod per moras temporum nunc fieri videmus suo cuique generi distributas? Num ergo semina tunc facta sunt, cum factus est dies, et in ipsis erat omne viride agri, et omne fenum, nondum ea specie qua sunt super terram jam exorta, sed ea vi qua sunt in rationibus seminum? Semina ergo primum terra produxit? Sed non ita Scriptura loquebatur, cum diceret, Et produxit terra herbam pabuli, vel herbam feni, seminantem semen secundum genus, et secundum similitudinem; et lignum fructuosum faciens fructum, cujus semen suum in se secundum genus super terram. His enim verbis magis apparet semina esse orta ex herbis et lignis; non autem illa ex seminibus, sed ex terra: praesertim quia et ipsa verba Dei sic se habent. Non enim ait, Germinent semina in terra herbam feni, et lignum fructuosum; sed ait, Germinet terra herbam feni seminantem semen; ut semen ex herba, non herbam insinuaret ex semine. Et sic est factum, et produxit terra (Gen. I, 11, 12); id est, prius sic est factum in cognitione illius diei, et produxit terra jam, ut hoc fieret etiam in ipsa creatura, quae condita est.

10. Quomodo ergo antequam essent super terram, et antequam exorirentur: quasi aliud eis fuerit fieri cum coelo et terra, quando factus est dies ille inusitatus atque incognitus nobis, quem primum Deus fecit; aliud autem exoriri super terram, quod non fit nisi per hos dies, quos circuitus solis facit per temporum moras suo cuique generi accommodatas? Quod si ita est, diesque ille societas atque unitas super coelestium Angelorum atque Virtutum est; procul dubio longe aliter nota est Angelis creatura Dei, aliter nobis: excepto quod eam in Verbo Dei noverunt, per quod facta sunt omnia; etiam in seipsa dico longe aliter notam eis esse quam nobis. Illis enim primordialiter, ut ita dicam, vel originaliter, sicut eam Deus primitus condidit, et post eam conditionem a suis operibus requievit, non condendo aliquid amplius: nobis autem secundum rerum antea conditarum administrationem, jam per ordines temporum, secundum quam Deus jam illis rebus per senariam perfectionem consummatis, usque modo operatur.

11. Causaliter ergo tunc dictum est produxisse terram herbam et lignum, id est producendi accepisse virtutem. In ea quippe jam tanquam in radicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant, quae per tempora futura erant. Nam utique postea plantavit Deus paradisum juxta orientem, et ejecit ibi de terra omne lignum speciosum ad aspectum, et bonum ad escam (Gen. II, 8, 9): nec tamen dicendum est, eum aliquid tunc addidisse creaturae, quod ante non fecerat, quod velut illi perfectioni, qua omnia bona valde sexto die consummavit, post esset addendum; sed quia jam omnes naturae fruticum atque lignorum in prima conditione factae fuerant, a qua conditione Deus requievit, movens deinde administransque per temporales cursus illa ipsa quae condidit, et a quibus conditis requievit, non solum tunc plantavit paradisum, sed etiam nunc omnia quae nascuntur. Quis enim alius etiam nunc ista creat, nisi qui usque nunc operatur? Sed creat haec modo ex iis quae jam sunt: tunc autem ab illo, cum omnino nulla essent, creata sunt, cum factus est dies ille, qui etiam ipse omnino non erat , spiritualis videlicet atque intellectualis creatura.