|
12. Factae itaque creaturae motibus coeperunt currere tempora: unde
ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inveniri ante
tempora tempora . Motus enim si nullus esset vel spiritualis vel
corporalis creaturae, quo per praesens praeteritis futura succederent,
nullum esset tempus omnino. Moveri autem creatura non utique posset,
si non esset. Potius ergo tempus a creatura, quam creatura coepit a
tempore; utrumque autem ex Deo. Ex ipso enim, et per ipsum, et in
ipso sunt omnia (Rom. XI, 36). Nec sic accipiatur quod dictum
est, Tempus a creatura coepit, quasi tempus creatura non sit; cum
sit creaturae motus ex alio in aliud, consequentibus rebus secundum
ordinationem administrantis Dei cuncta quae creavit. Quapropter cum
primam conditionem creaturarum cogitamus, a quibus operibus suis Deus
in die septimo requievit; nec illos dies sicut istos solares, nec
ipsam operationem ita cogitare debemus, quemadmodum nunc aliquid Deus
operatur in tempore: sed quemadmodum operatus est unde inciperent
tempora, quemadmodum operatus est omnia simul, praestans eis etiam
ordinem, non intervallis temporum, sed connexione causarum, ut ea
quae simul facta sunt, senario quoque illius diei numero praesentato
perficerentur.
13. Non itaque temporali, sed causali ordine prius facta est
informis formabilisque materies, et spiritualis et corporalis, de qua
fieret quod faciendum esset, cum et ipsa priusquam instituta est, non
fuisset: nec instituta est nisi ab illo utique summo Deo et vero, ex
quo sunt omnia; sive coeli et terrae nomine significata sit, quae in
principio fecit Deus ante unum illum diem quem condidit, propterea jam
sic appellata, quia inde facta sunt coelum et terra; sive nomine
terrae invisibilis et incompositae atque abyssi tenebrosae, ut jam in
primo libro tractatum est.
14. In his vero quae jam ex informitate formata sunt, evidentiusque
appellantur creata, vel facta, vel condita, primum factus est dies.
Oportebat enim ut primatum creaturae obtineret illa natura, quae
creaturam per Creatorem, non Creatorem per creaturam posset
agnoscere. Secundo, firmamentum unde corporeus incipit mundus.
Tertio, species maris et terrae, atque in terra potentialiter, ut
ita dicam, natura herbarum atque lignorum. Sic enim terra ad Dei
verbum ea produxit, antequam exorta essent, accipiens omnes numeros
eorum quos per tempora exsereret secundum suum genus. Deinde,
posteaquam haec velut habitatio rerum condita est, quarto die luminaria
et sidera creata sunt, ut prius pars mundi superior, rebus quae intra
mundum moventur visibilibus ornaretur. Quinto, aquarum natura, quia
coelo aerique conjungitur, produxit ad Dei verbum indigenas suos,
omnia scilicet natatilia et volatilia; et haec potentialiter in
numeris, qui per congruos temporum motus exsererentur. Sexto,
terrestria similiter animalia, tanquam ex ultimo elemento mundi
ultima; nihilominus potentialiter, quorum numeros tempus postea
visibiliter explicaret.
15. Hunc omnem ordinem creaturae ordinatae dies ille cognovit; et
per hanc cognitionem sexies quodammodo praesentatus tanquam sex dies
exhibuit, cum sit unus dies, ea quae facta sunt, in Creatore
primitus, et in ipsis consequenter agnoscens, nec in ipsis remanens,
sed eorum etiam cognitionem posteriorem ad Dei referens dilectionem,
vesperam et mane et meridiem in omnibus praebuit; non per moras
temporum, sed propter ordinem conditorum. Postremo, quietis sui
Creatoris, qua in se requiescit ab omnibus operibus suis, notitiam
repraesentans, in qua non habet vesperam, benedici et sanctificari ob
hoc meruit. Unde ipsum septenarium numerum sancto Spiritui quodammodo
dedicatum, commendat Scriptura (Isai. XI, 2, 3), et novit
Ecclesia.
16. Hic est ergo liber creaturae coeli et terrae, quia in principio
fecit Deus coelum et terram, secundum materiae quamdam, ut ita
dicam, formabilitatem, quae consequenter verbo ejus formanda fuerat,
praecedens formationem suam, non tempore, sed origine. Nam utique
cum formaretur, primum factus est dies cum factus est dies, fecit
Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super
terram, et omne fenum agri antequam exoriretur, sicut tractavimus;
vel si quid liquidius et congruentius videri et dici potuit aut
potuerit.
|
|