CAPUT VI. De versiculo, Non enim pluerat, etc. An inde intelligendum omnia simul creata esse.

17. Quod autem sequitur, Non enim pluerat Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram; quo pertineat, et quid nobis insinuet, indagare difficile est. Tanquam ideo antequam exortum est, fecit Deus fenum agri, quia nondum pluerat super terram: si enim post pluviam fenum fecisset, pluvia magis exortum quam factum ab eo videretur. Quid enim? quod post pluviam exoritur, ab alio fit nisi ab eodem Deo? Cur autem non erat homo qui operaretur terram? Nonne jam sexto die fecerat hominem, et septimo requieverat ab omnibus operibus suis? An hoc recapitulando commemorat, quoniam quando fecit Deus omne viride agri, et omne fenum, nondum pluerat super terram, et nondum erat homo? Tertio quippe die fecit ista, hominem autem sexto. Sed cum fecit Deus omne viride atque omne fenum agri antequam exortum est super terram, non solum homo non erat qui operaretur terram, sed nec ipsum fenum erat super terram, quod utique ante dicit factum quam exortum. An ideo die tertio fecit Deus ista, quia nondum erat homo qui operando terram faceret ea? Quasi vero tam multa ligna et tam multa genera herbarum, non sine ulla opera hominum nascantur ex terra.

18. An ob hoc utrumque positum est, et quia nondum pluerat super terram, et quia nondum erat homo qui operaretur terram? Ubi enim opera humana non est, per pluviam ista nascuntur. Sunt etiam quaedam quae per pluviam non nascuntur, nisi humana opera accedat. Ideo nunc utrumque adjutorium necessarium est, ut cuncta nascantur: tunc aut in utrumque defuit; ideo fecit Deus haec potentia Verbi sui sine pluvia, sine opere humano. Nam etiam nunc ipse facit, sed jam per pluviam et per hominum manus; quamvis neque qui plantat sit aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7).

19. Quid est ergo quod adjungit, Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae? Ille quippe fons tanta largitate manans, sicut Nilus Aegypto, posset universae terrae esse pro pluvia. Quid itaque pro magno commendatum est, antequam plueret fecisse Deum illa gignentia, cum quantum posset adjuvare pluvia, tantum fons irrigans terram? Verum et si aliquid minus, minora illa fortasse, non tamen nulla nascerentur. An hinc etiam more suo Scriptura tanquam infirmis infirmiter loquitur, et tamen innuit aliquid quod intelligat qui valuerit? Nimirum enim sicut isto die, paulo superius commemorato, significavit unum diem factum a Deo, et tunc Deum fecisse coelum et terram, cum factus est dies; ut quomodo possemus cogitaremus simul omnia Deum fecisse, quamvis superior sex dierum enumeratio velut temporum intervalla ostendisse videretur: ita cum dixisset, cum coelo et terra Deum fecisse omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exortum est, addidit, Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur terram; tanquam diceret, Non ea sic fecit Deus, quemadmodum facit nunc talia, cum pluit, et cum operantur homines. Haec enim jam per moras temporum fiunt, quae tunc non erant, cum fecit omnia simul, unde etiam tempora inciperent.