|
20. Quod autem sequitur, Fons autem ascendebat de terra, et
irrigabat omnem faciem terrae; hinc jam, quantum arbitror, intimatur
quae fiant secundum intervalla temporum ex prima illa conditione
creaturarum, ubi facta sunt omnia simul. Et recte ab eo coepit
elemento, ex quo cuncta genera nascuntur vel animalium, vel herbarum
atque lignorum, ut agant temporales numeros suos naturis propriis
distributos. Omnia quippe primordia seminum, sive unde omnis caro,
sive unde omnia fruteta gignuntur, humida sunt, et ex humore
concrescunt. Insunt autem illis efficacissimi numeri, trahentes secum
sequaces potentias ex illis perfectis operibus Dei, a quibus in die
septimo requievit.
21. Verumtamen quis iste sit fons ad irrigandam faciem terrae omnis
idoneus, merito quaeritur. Si enim fuit, et obstrusus est vel
siccatus, causa quaerenda est. Nunc enim videmus nullum esse fontem,
quo irrigetur omnis facies terrae. Fortas is ergo peccatum hominum
hanc etiam poenam commeruit, ut tanta illius fontis repressa largitas
facillimam terris auferret fecunditatem, ut incolentium augeretur
labor. Posset hoc, quamvis nulla id Scriptura narraverit affirmare
humana suspicio, nisi illud occurreret, quod peccatum hominum, cui
poena laboris imposita est, post paradisi delicias exstitit: paradisus
autem habebat praegrandem fontem suum, de quo post diligentius suo loco
loquendum est; ex cujus uno capite quatuor magna flumina et nota
gentibus manare narrantur. Ubi ergo erat fons iste aut ista flumina,
quando ille unus maximus ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem
terrae? Certe enim tunc non Geon. qui dicitur Nilus, unus ex illis
quatuor, rigabat Aegyptum, quando fons ascendebat de terra, et non
Aegyptum tantum, sed omnem faciem terrae satiabat.
22. An primo Deum voluisse credendum est uno fonte maximo irrigare
omnem terram, ut illa quae in ea principaliter condiderat, accepto
humoris adjutorio, jam etiam per temporalia spatia gignerentur, pro
suorum generum diversitate etiam diversis numeris dierum; et postea
plantato paradiso repressisse illum fontem, multisque fontibus, sicut
jam nunc videmus, implevisse terram; de paradisi autem uno fonte
quatuor ingentia flumina divisisse; ut et terra caetera creaturarum
suarum plena generibus, congruos numeros suorum temporum agentibus,
fontes etiam suos haberet ac fluvius; et paradisus loco electiore
plantatus, quatuor illa flumina ex capite sui fontis emitte ret? aut
ex ipso uno fonte paradisi multo largius exundante, prius totam
irrigasse terram, atque ad parienda per temporum numeros genera, quae
in ea sine intervallis temporum creaverat, fecundasse; ac postea
repressisse in eo loco aquarum eruptionem vastissimam, ut de diversis
per omnem terram capitibus fluminum ac fontium jam manarent; ac deinde
in regione illius fontis, non jam universam terram rigantis, sed
memorabiles solos illos quatuor fluvios emittentis, plantasse
paradisum, ubi hominem quem fecerat collocaret?
|
|