|
23. Quia enim non omnia scripta sunt, quemadmodum post illam primam
rerum conditionem tempora cucurrerint, seque secutae sint
administrationes creaturarum, quae primitus factae sextoque illo die
consummatae sunt, sed quantum satis judicavit Spiritus, qui inerat
scribenti ea quae non solum ad factarum rerum notitiam, sed etiam ad
futurarum praefigurationem valerent; nescientes conjectamus quid fieri
potuerit, quod ille non nesciens praetermisit; tantum id conantes pro
modulo nostro, quantum adjuvamur, efficere, ne aliqua absurditas vel
repugnantia putetur esse in Scripturis sanctis, quae opinionem
lectoris offendat, et dum existimat fieri non potuisse quae facta esse
Scriptura commemorat, vel resiliat a fide, vel non accedat ad fidem.
|
|