CAPUT IX. Jeremias quomodo Deo notus antequam formatus. Merita nondum natorum.

14. Nunc de homine quod coeptum est terminetur, ea moderatione servata, ut in profundo Scripturae sensu magis praestemus diligentiam requirendi, quam affirmandi temeritatem. Quia enim noverat Jeremiam Deus priusquam eum formaret in utero, dubitare fas non est: apertissime quippe dicit, Priusquam te formarem in utero, novi te. Ubi autem illum nosset antequam ita formasset, etsi nostrae infirmitati assequi vel difficile vel impossibile est; utrum in aliquibus propinquioribus causis, sicut Levi in lumbis Abrahae decimatus est; an in ipso Adam, in quo genus humanum tanquam radicaliter institutum est; et in eo ipso utrum jam cum de limo formatus esset, an cum causaliter in his operibus factus quae creavit omnia simul; an vero ante omnem potius creaturam, sicut elegit et praedestinavit sanctos suos ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4); an potius in omnibus praecedentibus causis, sive quas commemoravi, sive quas non commemoravi, priusquam in utero formaretur; non arbitror scrupulosius quaeri oportere, dummodo Jeremiam constet, ex quo est in hac luce a parentibus editus, ex illo egisse vitam propriam, qua grandescens aetatis accessu, posset vivere sive male sive beve; antea vero nullo modo, non solum priusquam in utero formaretur, sed nec jam ibi formatus, antequam natus. Neque enim habet ullam cunctationem apostolica illa sententia de geminis in Rebeccae utero nondum agentibus aliquid boni aut mali (Rom. IX, 11).

15. Nec tamen frustra scriptum est, nec infantem mundum esse a peccato, cujus est unius diei vita super terram (Job. XIV, 4, sec. LXX); et illud in Psalmo, Ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea (Psal. L, 7) me in utero aluit; et quod in Adam omnes moriuntur, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Nunc autem liquido teneamus, quaelibet parentum merita trajiciantur in prolem, quaecumque gratia Dei, antequam nascatur, quemque sanctificet, nec iniquitatem esse apud Deum, nec boni malive agere quemquam quod ad propriam personam pertineat, antequam natus est: illamque sententiam qua nonnulli putant alibi peccasse magis minusque animas, et pro diversorum meritis peccatorum in diversa corpora esse detrusas, apostolicae non convenire sententiae; cum apertissime dictum sit, nihil egisse nondum natos seu boni seu mali.

16. Ac per hoc aliqua quaestio est suo loco retractanda, quid de peccato primorum parentum, qui duo soli fuerunt, generis humani contraxerit universa consparsio : nihil tamen talium meritorum habere potuisse hominem antequam de terrae pulvere finctus esset, antequam suo tempore viveret, nulla quaestio est. Sicut enim Esau et Jacob, quos nondum natos dixit Apostolus nihil egisse boni aut mali (Id. IX, 11), non possemus dicere traxisse aliquid meriti de parentibus, si nec ipsi parentes egissent aliquid boni aut mali; nec genus humanum peccasse in Adam, si ipse non peccasset Adam; non autem peccasset Adam, nisi jam suo tempore viveret, quo posset vivere sive bene sive male: ita frustra peccatum ejus, seu recte factum requiritur, cum adhuc in rebus simul creatis causaliter conditus, nec vita propria jam vivebat, nec in parentibus sic viventibus erat. In illa enim prima conditione mundi, cum Deus omnia simul creavit, homo factus est qui esset futurus, ratio creandi hominis, non actio creati.