|
17. Sed haec aliter in Verbo Dei, ubi ista non facta, sed
aeterna sunt; aliter in elementis mundi, ubi omnia simul facta futura
sunt; aliter in rebus quae secundum causas simul creatas, non jam
simul sed suo quaeque tempore creantur, in quibus Adam jam formatus ex
limo, et Dei flatu animatus, sicut fenum exortum; aliter in
seminibus, in quibus rursus quasi primordiales causae repetuntur, de
rebus ductae quae secundum causas, quas primum condidit, exstiterunt,
velut herba ex terra, semen ex herba. In quibus omnibus ea jam facta
modos et actus sui temporis acceperunt, quae ex occultis atque
invisibilibus rationibus, quae in creatura causaliter latent, in
manifestas formas naturasque prodierunt: sicut herba exorta super
terram, et homo factus in animam vivam, et caetera hujusmodi, sive
fruteta sive animantia, ad illam operationem Dei pertinentia, quae
usque nunc operatur. Sed etiam ista secum gerunt tanquam iterum seipsa
invisibiliter in occulta quadam vi generandi, quam extraxerunt de illis
primordiis causarum suarum, in quibus creato mundo cum factus est
dies, antequam in manifestam speciem sui generis exorirentur, inserta
sunt.
|
|