|
18. Si enim prima illa opera Dei, cum simul omnia creavit, in suo
modo perfecta non essent, ea procul dubio post adderentur quae illis
perficiendis defuissent; ut quaedam universitatis perfectio ex utrisque
constaret singulis quasi semis, velut alicujus totius partes essent,
quarum conjunctione ipsum totum cujus partes fuerant, compleretur.
Rursus, si ita essent illa perfecta, sicut perficiuntur, cum suis
quaeque temporibus in manifestas formas actusque procreantur; profecto
aut nihil ex eis postea per tempora fieret, aut hoc fieret, quod ex
istis quae suo quaeque jam tempore oriuntur, Deus non cessat operari.
Nunc autem quia jam et consummata quodammodo, et quodammodo inchoata
sunt ea ipsa quae consequentibus evolvenda temporibus primitus Deus
omnia simul creavit, cum faceret mundum: consummata quidem quia nihil
habent illa in naturis propriis, quibus suorum temporum cursus agunt,
quod non in istis causaliter factum sit; inchoata vero, quoniam
quaedam erant quasi semina futurorum, per saeculi tractum ex occulto in
manifestum locis congruis exserenda: ipsius etiam Scripturae verba
satis ad hoc admonendum insigniter vigent, si quis in eis evigilet.
Nam et consummata ea dicit et inchoata: nisi enim consummata essent,
non scriptum esset, Et consummata sunt coelum et terra, et omnis
compositio illorum: et consummavit Deus in die sexto opera sua, quae
fecit: et requievit Deus in die septimo ab omnibus operibus suis,
quae fecit; et benedixit Deus diem septimum, et sanctificavit eum;
rursusque nisi inchoata essent, non ita sequeretur, quia illa die
requievit ab omnibus operibus suis quae inchoavit Deus facere.
19. Hic igitur si quis inquirat quomodo consummavit et quomodo
inchoavit: neque enim alia consummavit, alia inchoavit, sed eadem
ipsa utique a quibus in die septimo requievit, ex iis quae supra
diximus clarum est. Consummasse quippe ista intelligimus Deum, cum
creavit omnia simul ita perfecte, ut nihil ei adhuc in ordine temporum
creandum esset, quod non hic ab eo jam in ordine causarum creatum
esset: inchoasse autem, ut quod hic praefixerat causis, post impleret
effectis. Proinde formavit Deus hominem pulverem terrae, vel limum
terrae, hoc est de pulvere vel limo terrae; et inspiravit sive
insufflavit in ejus faciem spiritum vitae, et factus est homo in animam
vivam. Non tunc praedestinatus; hoc enim ante saeculum in
praescientia Creatoris: neque tunc causaliter vel consummate
inchoatus, vel inchoate consummatus; hoc enim a saeculo in rationibus
primordialibus, cum simul omnia crearentur: sed creatus in tempore
suo, visibiliter in corpore, invisibiliter in anima, constans ex
anima et corpore.
|
|