CAPUT XII. Corpus hominis an singulari modo a Deo formatum.

20. Jam ergo videamus quomodo eum fecerit Deus, primum de terra corpus ejus; post etiam de anima videbimus, si quid valebimus. Quod enim manibus corporalibus Deus de limo finxerit hominem, nimium puerilis cogitatio est, ita ut si hoc Scriptura dixisset, magis eum qui scripsit translato verbo usum credere deberemus, quam Deum talibus membrorum lineamentis determinatum qualia videmus in corporibus nostris. Dictum est enim, Manus tua gentes disperdidit (Psal. XLIII, 3); et, Eduxisti populum tuum in manu forti et brachio excelso (Psal. CXXXV, 11, 12); sed pro potestate et virtute Dei positum hujus membri nomen quis usque adeo desipit, ut non intelligat?

21. Nec illud audiendum est, quod nonnulli putant, ideo praecipuum Dei opus esse hominem, quia caetera dixit, et facta sunt; hunc autem ipse fecit: sed ideo potius, quia hunc ad imaginem suam fecit. Nam illa quae dixit et facta sunt, ideo sic scriptum est (Psal. CXLVIII, 5), quia per Verbum ejus facta sunt, sicut per hominem hominibus dici potuit verbis, quae temporaliter cogitantur, et voce proferuntur. Non sic autem loquitur Deus, nisi cum per corporalem creaturam loquitur, sicut Abrahae, sicut Moysi, sicut per nubem de Filio suo. Ante vero omnem creaturam, ut esset ipsa creatura, eo Verbo dictum est, quod in principio erat Deus apud Deum: et quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1, 3), utique et homo per ipsum factus est. Certe enim coelum verbo fecit, quia dixit et factum est: scriptum est tamen, Et opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI, 26). Et de hoc imo quasi fundo mundi scriptum est: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam manus ejus finxerunt (Psal. XCIV, 5). Non igitur hoc in honorem hominis deputetur, velut caetera Deus dixerit, et facta sint, hunc autem ipse fecerit; aut verbo caetera, hunc autem manibus fecerit. Sed hoc excellit in homine, quia Deus ad imaginem suam hominem fecit, propter hoc quod ei dedit mentem intellectualem, qua praestat pecoribus; unde jam superiore loco disseruimus. In quo honore positus, si non intellexerit, ut bene agat, eisdem ipsis pecoribus quibus praelatus est comparabitur. Sic etenim scriptum est: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis (Psal. XLVIII, 13). Nam et pecora Deus fecit, sed non ad imaginem suam.

22. Nec dicendum est, Hominem ipse fecit, pecora vero jussit, et facta sunt: et hunc enim et illa per Verbum suum fecit, per quod facta sunt omnia (Joan. I, 3). Sed quia idem Verbum et Sapientia et Virtus ejus est; dicitur et manus ejus, non visibile membrum, sed efficiendi potentia. Nam haec eadem Scriptura quae dicit quod Deus hominem de limo terrae finxerit, dicit etiam quod bestias agri de terra finxerit, quando eas cum volatilibus coeli ad Adam adduxit, ut videret quid ea vocaret. Sic enim scriptum est: Et finxit Deus adhuc de terra omnes bestias (Gen. I, 25). Si ergo et hominem de terra et bestias de terra ipse formavit, quid habet homo excellentius in hac re, nisi quod ipse ad imaginem Dei creatus est? Nec tamen hoc secundum corpus, sed secundum intellectum mentis, de quo post loquemur. Quanquam et in ipso corpore habeat quamdam proprietatem quae hoc indicet, quod erecta statura factus est, ut hoc ipso admoneretur non sibi terrena esse sectanda, velut pecora, quorum voluptas omnis ex terra est, unde in alvum cuncta prona atque prostrata sunt. Congruit ergo et corpus ejus animae rationali, non secundum lineamenta figurasque membrorum, sed potius secundum id quod in coelum erectum est, ad intuenda quae in corpore ipsius mundi superna sunt: sicut anima rationalis in ea debet erigi, quae in spiritualibus natura maxime excellunt, ut quae sursum sunt sapiat, non quae super terram (Coloss. III, 2).