CAPUT XIII. Qua aetate aut statura conditus fuerit Adam.

23. Sed quomodo fecit eum Deus de limo terrae; utrum repente in aetate perfecta, hoc est virili atque juvenili, an sicut nunc usque format in uteris matrum? Neque enim alius haec facit, quam ille qui dixit, Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. I, 5): ut illud tantum proprium habuerit Adam, quod non ex parentibus natus est, sed factus ex terra; eo tamen modo ut in hoc perficiendo, et per aetates augendo hi temporum numeri complerentur, quos naturae humani generis attributos videmus. An potius hoc non est requirendum? Utrumlibet enim fecerit, hoc fecit quod Deum et omnipotentem et sapientem posse ac facere congruebat. Ita enim certas temporum leges generibus qualitatibusque rerum in manifestum ex abdito producendis attribuit, ut ejus voluntas sit super omnia. Potentia quippe sua numeros creaturae dedit, non ipsam potentiam eisdem numeris alligavit. Nam Spiritus ejus ita faciendo mundo superferebatur (Gen. I, 2), ut et facto superferatur, non corporalibus locis, sed excellentia potestatis.

24. Quis enim nescit aquam concretam terrae, cum ad radices vitis venerit, duci in saginam ligni illius, atque in eo sumere qualitatem, qua in uvam procedat paulatim erumpentem; atque in ea grandescente vinum fiat, maturumque dulcescat, quod adhuc fervescat expressum, et quadam vetustate firmatum ad usum bibendi utilius jucundiusque perveniat? Num ideo Dominus lignum quaesivit aut terram, aut has temporum moras, cum aquam miro compendio convertit in vinum, et tale vinum quod ebrius etiam conviva laudaret (Joan. II, 9, 10)? Numquid adjutorio temporis eguit conditor temporis? Nonne certis dierum numeris suo cuique generi accommodatis, omnis natura serpentium coalescit, formatur, nascitur, roboratur? Num exspectati sunt hi dies, ut in draconem virga converteretur de manu Moysi et Aaron (Exod. VII, 10)? Nec ista cum fiunt, contra naturam fiunt, nisi nobis quibus aliter naturae cursus innotuit; non autem Deo, cui hoc est natura quod fecerit.