|
25. Quaeri autem merito potest, causales illae rationes, quas
mundo indidit, cum primum simul omnia creavit, quomodo sint
institutae: utrum ut, quemadmodum videmus cuncta nascentia vel
fruticum vel animalium in suis conformationibus atque incrementis, sua
pro diversitate generum diversa spatia peragerent temporum? an ut,
quemadmodum creditur factus Adam sine ullo progressu incrementorum
virili aetate, continuo conformarentur? Sed cur non utrumque illas
credimus habuisse, ut hoc ex eis futurum esset, quod factori
placuisset? Si enim illo modo dixerimus, incipiet contra ipsas factum
videri, non solum etiam illud de aqua vinum, sed et omnia miracula
quae contra naturae usitatum cursum fiunt: si autem isto modo, multo
erit absurdius ipsas istas quotidianas naturae formas et species contra
illas primarias omnium nascentium causales rationes suorum temporum
peragere spatia. Restat ergo ut ad utrumque modum habiles creatae
sint; sive ad istum quo usitatissime temporalia transcurrunt, sive ad
illum quo rara et mirabilia fiunt, sicut Deo facere placuerit quod
tempori congruat.
|
|