|
26. Verumtamen sic factus est homo, quemadmodum illae primae causae
habebant ut fieret primus homo, quem non ex parentibus nasci, qui
nulli praecesserant, sed de limo formari oportebat, secundum causalem
rationem, in qua primitus factus erat. Nam si aliter factus est, non
eum Deus in illorum sex dierum operibus fecerat: in quibus cum dicitur
factus, ipsam causam utique fecerat Deus, qua erat suo tempore homo
futurus, et secundum quam fuerat ab illo faciendus, qui simul et
consummaverat inchoata propter perfectionem causalium rationum, et
inchoaverat consummanda propter ordinem temporum . Si ergo in illis
primis rerum causis, quas mundo primitus Creator inseruit, non tantum
posuit quod de limo formaturus erat hominem, sed etiam quemadmodum
formaturus, utrum sicut in matris utero, an in forma juvenili; procul
dubio sic fecit, ut illic praefixerat; neque enim contra dispositionem
suam faceret: si autem vim tantum ibi posuit possibilitatis, ut homo
fieret quoquo modo fieret, ut et sic et sic posset, id est ut id
quoque ibi esset , quia et sic et sic posset; unum autem ipsum modum
quo erat facturus in sua voluntate servavit, non mundi constitutioni
contexuit: manifestum est etiam sic non factum esse hominem contra quam
erat in illa prima conditione causarum; quia ibi erat etiam sic fieri
posse, quamvis non ibi erat ita fieri necesse esse: hoc enim non erat
in conditione creaturae, sed in placito Creatoris, cujus voluntas
rerum necessitas est.
|
|