CAPUT XVI. In rei natura est, ut quid esse possit; ut futurum sit, nonnisi in Dei voluntate.

27. Nam et nos pro captu infirmitatis humanae jam in ipsis rebus tempore exortis possumus nosse quid in cujusque natura sit, quod experimento perceperimus; sed utrum etiam futurum sit ignoramus. Est quippe in natura hujus, verbi gratia, juvenis ut senescat; sed utrum hoc etiam sit in Dei voluntate, nescimus. Sed nec in natura esset, nisi in Dei voluntate prius fuisset, qui condidit omnia. Et utique occulta ratio est senectutis in corpore juvenili, vel juventutis in corpore puerili: neque enim oculis cernitur, sicut ipsa in puero pueritia, sicut juventus in juvene; sed alia quadam notitia colligitur inesse in natura quiddam latens, quo educantur in promptu numeri occulti, vel juventutis a pueritia, vel senectutis a juventute. Occulta est ergo ista ratio, qua fit ut hoc esse possit, sed oculis; menti autem non est occulta: utrum autem hoc etiam necesse sit, omnino nescimus. Et illam quidem qua fit ut esse possit, esse in natura ipsius corporis novimus: illam vero qua fit ut necesse sit, manifestum est illic non esse.