|
28. Sed fortassis in mundo est, ut necesse sit istum hominem
senescere. Si autem nec in mundo est, in Deo est. Hoc enim
necessario futurum est quod ille vult, et ea vere futura sunt quae ille
praescivit. Nam multa secundum inferiores causas futura sunt; sed si
ita sunt et in praescientia Dei, vere futura sunt: si autem ibi
aliter sunt, ita potius futura sunt, sicut ibi sunt, ubi qui praescit
, falli non potest. Nam futura dicitur senectus in juvene, sed tamen
futura non est, si ante moriturus est: hoc autem ita erit, sicut se
habent aliae causae, sive mundo contextae, sive in Dei praescientia
reservatae. Nam secundum quasdam futurorum causas moriturus erat
Ezechias, cui Deus addidit quindecim annos ad vitam (Isai.
XXXIII, 5); id utique faciens quod ante constitutionem mundi
se facturum esse praesciebat, et in sua voluntate servabat. Non ergo
id fecit quod futurum non erat: hoc enim magis erat futurum, quod se
facturum esse praesciebat. Nec tamen illi anni additi recte
dicerentur, nisi aliquid adderetur , quod se aliter in aliis causis
habuerat. Secundum aliquas igitur causas inferiores jam vitam
finierat: secundum illas autem quae sunt in voluntate et praescientia
Dei, qui ex aeternitate noverat quid illo tempore facturus erat (et
hoc vere futurum erat), tunc erat finiturus vitam quando finivit
vitam. Quia etsi oranti concessum est, etiam sic eum oraturum ut tali
orationi concedi oporteret ille utique praesciebat, cujus praescientia
falli non poterat: et ideo quod praesciebat, necessario futurum erat.
|
|