CAPUT XVIII. Colligitur Adamum non formatum fuisse contra quam erat in primordialibus causis institutum.

29. Quapropter, si omnium futurorum causae mundo sunt insitae, cum ille factus est dies, quando Deus creavit omnia simul; non aliter Adam factus est, cum de limo formatus est, sicut est credibilius jam perfectae virilitatis, quam erat in illis causis, ubi Deus hominem in sex dierum operibus fecit. Ibi enim erat non solum ut ita fieri posset, verum etiam ut ita eum fieri necesse esset. Tam enim non fecit Deus contra causam, quam sine dubio volens praestituit, quam contra voluntatem suam non facit. Si autem non omnes causas in creatura primitus condita praefixit, sed aliquas in sua voluntate servavit; non sunt quidem illae quas in sua voluntate servavit, ex istarum quas creavit necessitate pendentes: non tamen possunt esse contrariae quas in sua voluntate servavit, illis quas sua voluntate instituit; quia Dei voluntas non potest sibi esse contraria. Istas ergo sic condidit, ut ex illis esse illud, cujus causae sunt, possit; sed non necesse sit: illas autem sic abscondit, ut ex eis esse necesse sit hoc, quod ex istis fecit ut esse possit.