CAPUT PRIMUM. An istud, Et finxit Deus, etc., de prima hominis formatione facta die sexto, an de altera posterius et per temporis moram facta intelligendum.

1. Et finxit Deus hominem pulverem de terra, et insufflavit in faciem ejus flatum vitae; et factus est homo in animam viventem. Hic primo videndum est utrum ista recapitulatio sit, ut nunc dicatur quomodo factus sit homo quem sexto illo die factum legimus; an vero tunc quidem cum fecit omnia simul, in his etiam latenter hominem fecit, sicut fenum terrae antequam esset exortum: ut eo modo et ipse cum jam esset in secreto quodam naturae aliter factus, sicut illa quae simul creavit cum factus est dies, accessu temporis etiam isto modo fieret, quo in hac perspicua forma vitam gerit, vel male vel bene; sicut fenum quod factum est antequam exoriretur super terram, accedente jam tempore et fontis illius irrigatione exortum est, ut esset super terram.

2. Prius ergo secundum recapitulationem id conemur accipere. Fortassis quippe ita homo factus sit in die sexto, sicut dies ipse primitus factus est, sicut firmamentum, sicut terra et mare. Neque enim haec dicenda sunt ante in quibusdam primordiis jam facta latuisse, ac deinde in hanc faciem qua mundus exstructus est, accessu temporis tanquam exorta claruisse; sed ab exordio saeculi, cum factus est dies, conditum mundum, in cujus elementis simul sunt condita, quae post accessu temporis orirentur, vel fruteta, vel animalia quaeque secundum suum genus. Nam nec ipsa sidera credendum est in elementis mundi primitus facta atque recondita, accessu postea temporis exstitisse, atque in has enituisse formas quae coelitus fulgent; sed illo senario perfectionis numero creata simul omnia, cum factus est dies. Utrum ergo sic et homo ista jam specie qua in sua natura vivit, et agit sive bonum sive malum? an et ipse in occulto sicut fenum agri antequam exortum est, ut hoc ei post esset accessu temporis exoriri, quod de pulvere factus est?